Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod Ego Dominicus Banus ex permissione ac licencia domini Pape, et per consilium ac consensum Regis Bele, consencientibus ac simul dantibus uxore mea et filio meo, Abbati H. et fratribus Sancte Crucis sub iureiurando dedi VIII predia mea, cum omnibus reditibus et pertinencijs suis in perpetuum possidenda; quatenus crucem, quam susceperam, et viam quam ad sepulcrum Domini pergere debueram, recipecent a me, et cenobium Ordinis ipsorum construerent in honore Gloriose semper Uirginis Marie. Promisi me eciam daturum in opus monasterij CCC marcas argenti, boues C, uaccas L, oues mille, X mansiones seruorum. Sunt autem hec nomina prediorum que contuli, Meynhart, Babaduri, in quo construi cenobium decreui, et in eo sepeliri, Prezne, Mychsa, Zaka, Vkas, Baran, Dag. Que omnia integre cum vineis, molendinis, pratis, siluis, aquis, terris cultis et incultis, Abbati et fratribus, ibidem Deo seriuentibus perpetualiter libere possidendum contuli. Igitur ne aliquis unquam hominum post obitum meum, siue uxor mea, siue filius meus, uel aliquis de cognatis nostris hanc donacionem meam minuere vel infringera audeat, sigilli mei confirmacione statuj roborare.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levélban. Sok hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. II. köt. 298. l. V. ö. V. k. 1. r. 289. l.)