Capitulum Chasmensis Ecclesie stb. quod Magister Petrus filius Nicolai filij Myke de Rauen - - exhibuit nobis quasdam litteras priuilegiales olym domini Bele Dei gracia tercij Regis Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. secundi Geyse Regis filij domini nostri factum eiusdem possessionis Zund nuncupate tangentes stb.; quarum metarum tenor sic incipitur: Secunda terra est in Parrochia Baach Zund nomine, cuius mete sic ordinantur. Prima meta est iuxta Danubium in loco qui dicitur Vireui sub ecclesia Sancti Regis de Erdeud; vnde uadit superius per Danubium usque illum locum, ubi Draua intrat Danubium; et inde adhuc superius inter Drauam et Danubium protenditur usque ad Tulreu; et inde reuertitur per Danubium ad locum, vbi Losiuduna deriuatur a Danubio; deinde iuxta Losyuduna descendit usque ad Kelifuka; vnde vadens per arundineta transit per mediam piscinam Keley, et inde protenditur ad locum, ubi Bozyafuka cadit in Wios, qui fluit subter villam Hysmaelitarum de Opus; de Bozyasfoka vero vadit ad locum qui dicitur Farkasagazto, vbi est meta; deinde ad viam, que vadit iuxta Bozyastou ad villam Sancti Gregorij, vbi omnia arundineta et piscine pertinent ad Machariam Comitem, terre uero arabiles ad Ecclesiam Sancti Gregorij; deinde per idem arundinetum uadit versus meridiem usque ad Schamul, ubi est meta, que separat terras Sancti Gregorij a Maccharie Comitis; deinde per insulam Schamul vadit versus orientem per metas usque ad metam Fyzeg, et tenet metas cum Fyzeg, donec perueniatur ad terram Monasterij Sancti Philippi, iuxta quam per metas vadit ad metas terre Cheyzy, cum qua eundo per metas peruenit usque ad terras vduornicorum; et cum illa vadit per metas fere usque ad locum fori Mychaelis; et cum terra Mychaelis per metas eleuatas usque ad Wososkerequi; vnde flectitur ad occidentem ad magnam viam, que ducit ad Baach; et inde vergens versus septemtrionem vadit per aliquot metas; vnde reflectitur ad occidentem per metas eleuatas usque ad nogaruc; unde protenditur ad terram ville Tauarnicorum que vocatur Pila; et tenens metas cum terra tauarnicorum iuxta quandam siluam vadit ad vnam fossatam, et per fossatam usque pratum; et ultra pratum cum terra Petcu et Porbosclou protenditur usque ad Kenderez, ubi est meta sub arbore; et ab illo loco in terra piscatorum Bachyensis Castri uadit per metas usque ad rippam Wyos, et ibi est meta iuxta villam piscatorum; inde transiens ultra Wyos tendit usque ad Holazfenyr directe versus ecclesiam Herdeud, et ibi peruenit ad priorem locum qui dicitur Vireui. De tota vero terra illa metata Monasterium de Pauli habet terram ad duo aratra cum arundinetis, et silua, et terra arabili stb. Datum secundo die festi Beati Nicolai confessoris anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo quarto.
(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)