In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Anno Domini millessimo centesimo nonagesimo octavo, mensis Madii, indictione prima, die quinto. Testificamus nos quidem Rogerius Mauroceno Arbensis Comes et Thoma Longo habitator in confinio Sancte Marie Formose: quod quodam retro tempore, scilicet percurrente anno Domini millesimo centesimo nonagesimo septimo, mense Julio, indictione quintadecima, nos eramus in insula Vegle ante presentiam Boni filii Dondi de confinio Sancte Marine legatus domini nostri Henrici Danduli et Comunis Veneciarum, quando ipse legatus vocavit ante se Bartolomeus, Veglensis Comes nuper defunctus, et Veglisanos, et ostendit eis litteras scriptas Veglisanis per dominum Ducem et Consiliariis eius, in quibus inter omnia continebatur, quod idem Bonus filius Dondi deberet facere eis rationem, et quicquid inde faceret, predictus dominus Dux et Consiliarii eius ratum haberent. Ad hec predictus Bonus filius Dondi dixit eis, quod paratus erat complere et facere totum, quod ei ab illustrissimo domino Duce et eius Consiliariis iniunctum erat. Et dixit: Si quis ex vobis aliquid habet ad dicendum, dicat. Et illustris Comes Bartholomeus surrexit, et reclamavit se de suprascriptis Veglisanis dicens, quod ipsi non persolverant ei collectam de illo presenti anno, quam Rogerius Permarinus et Johannes Maurocenus Capetanei Exercitus Venetie illi dare consueverant. Et etiam proclamavit se de suprascriptis Veglisanis, de bannis et aliis foris factis, et de hoc, quod ipsi fecerant contra statutum suprascriptorum capitaneorum, et contra consuetudinem illius terre. Et volebat suprascriptus Comes Bartholomeus super dictis omnibus habere rationem. Et illustris Bonus filius Dondi dixit eisdem Veglisanis: Quid dicitis? respondete Comiti. Et ipsi petierunt indutiam. Et sepedictus comes Bartholomeus dixit, quod iamdictus legatus non debebat eis dare iudutiam. Et ilIustris Bonus filius Dondi dixit, quod sibi videbatur dare eis induciam; et dedit eis indutiam ad eorum voluntates. Et tune precepit eisdem Veglisanis, ut ad constitutam diem, scilicet de indutia, quam ipsi petierant, fuissent ante eum, faciendum racionem iam dicto Comiti Bartholomeo. Qui ad predictum diem non venerunt. Et ex quo ipsi non venerunt, ut dictum est, predictus Comes Bartholomeus dixit predicto Legato, ut adiudicaret eos sibi secundum morem illius terre. Et illustris Bonus filius Dondi dixit, quod non videbatur illi tunc indicare eos; imo volebat iterum eos vocare. Iterum illustris legatus per suum nuncium fecit vocare iam dictos Veglisanos, ut venirent ante se faciendum rationem illustrissimo Comiti; qui ad constitutam diem venire contempserunt. Et ex quo ad constitutam diem non venerunt, vocati semel, vocati iterum, vocati tercio, predictus Bartholomeus Comes lamentare se cepit de illustrissimo legato. Et sepe dictus legatus dixit illustrissimo Comiti Bartholomeo: Si habes aliquid ad dicendum, dic. Et ipse Comes Bartholomeus omnia per ordinem, que supra dixerat. Et illustrissimus Bonus filius Dondi fecit venire ante se ordinatos illius terre, et constrinxit eos per sacramentum, ut veritatem supra has prenominatas questiones tractarent bona fide sine fraude, quod eis rectum videretur dicerent, et veritatem inde dicerent et manifestarent. Qui per districtum sacramenti manifestaverunt, quod supra scripti Voglisani non persolverunt illam collectam de illo anno, quam illis Comes Bartholomeus petierat; et de bannis et aliis foris factis, de quibus illis Comes Bartholomeus calumpniabat, predicti Veglisani eidem Comiti rationem non fecerant. His et aliis visis et auditis, illustrissimus Comes Bartholomeus dixit illustrissimo legato: Non cognoscitis veritatem ex toto; dicite quicquid vultis. Et illustrissimus Bonus filius Dondi, habito consilio prudentum, per virtutem et potestatem, quam habebat a illustrissimo domino nostro Duce et Consiliariis eius, sicut ostenderat, ut supra continetur, condempnavit seu adiudicavit Veglisani sepedicto Comiti Bartholomeo tam de illa collecta, quam de bannis et aliis foris factis secundum consuetudinem illius terre. Condempnati seu adiudicati fuerunt Domnicellus, Drasellus filius Menco de Drasi, Johannes - - - - - de Leo, Constantinus de Casera, Leo de Drasi et filia eius Sclava, Strasia de Spador, mulier de Strecha, Johannes de Zupana, Leo de Onemo, Christoforus cum filiis eius - - - - - et Menco, Quirinus gener de Paulo Sudi, Symon de Marina, Ruba Sacco, Mulier Ninco de Drasi, Petrus de Sudi et eius fratribus, filius de Paulo - - - - - Petrus de Duimo, filius Piscadri et eius soror Maria, Constantinus de Slauga et frater eius Sdavi, Binna de Stoi, Andrea de Mamma, Johannes de Alberto, Johannes de Andrea de Manno, Arifino, Savarisius, Vulcinna et mater eius, Andrea Permanno et frater eius Johannes, Mena de Stasia, Madius filius Boricii, Vulcinna filius Marco de Sparaveri, Barba de Matelda, Scororius de Anselmo, Nichola de Madio, Cerne, Radosti, Mencagna de Barba et filia eius Dobri, Risso, Johannes de Chreni, Petrus Acius de Marino, Madius gener Lampredii, Radiz Dragimo, Bunna de Dabro, Denna soror de Bravo, Dobri de Simon, Bellus gener Risini, Benedocco et mater eius Domza, Dabrosa de Dabro et filia eius Matrona, Drosia, filia de Grossa, Natta de Auso, mulier de Selava, Berco, Stracogna, Girardus, Grubo de Kerzo et filio eius, Boncius de Morta, filius de Matafarro, mater de Muri Suno, Pletto, Johannes de Jordano, Sergia de Schera, Vtala et filia eius Vera, matrona de Troticio, filiaster de Zappo, Andrea Dogircina, Sirus, mulier de Andrea de Guo, filius de Nata, Bia Delza, filius de Zerno Velio, Pilzaerni, Johannes de Trellata, Piza de Dresle, Cossula, Grampiza, mulier Tecuni, Necotana, filius Bonicii de Greca, Crassio, Bona de Belauso, filius de Grigoro de Manduca Vacca, filius de Ninco Deleo, filius de Visvugna, Maria Deleo de Miragamba, Dessi Niga, Strasia de Sicclo, filius de Uga, Gruba de Trecto, Johannes de Zanochi, mulier de Rastella, Mari, Visa, Pinataro, filia de Richelda, Murca, Sarracenus, Habraham, Raddi de Drasi et filius eius, filia de Burdasclo, Miraza, Bonfazo, Martinus de Criva, Corad, Andreas de Salaza, Belgi, Maria Assalaza, Johannes de Viusa, Guffulinus, Vera de Vescla filius de Pizina, Manacca, Grigurino, Marinus de Kerzo, Andreas de Kerzo, Stasia de Umcento, Petrus de Ardis diacono, Franzucco, Fusca de Auso, Stosi de Glitana Spento, Servas de Foriporta, Viusa, Menco de Stosi, Maiolo filius presbiteri Johannis, Vera de Sergi, Mazza de Dossa, Cindrino, Crasna de Petrova, Lisis Leo filia de Marino de Prevocca, Mazo de Visa, mulier de Johanne de Sechira, Viatro, Grassi de Bosazo, Piza de Zampa, Demuiada, Georgius de Siclo, Bonamirus de Srallo, Johannes de Sera, Massicca, Nichola de Pulzo, filius de Dabraza, mulier de Batoca, filia de Lasana, Georgius de Saraceno, Malvasius, Petranna, de Scuavino Stossi de Arvi, Galdius de Depez, Maza, filia de Brataco, Madius de Cabernazo Dulci, mulier Demica de Suari, Nichola de Snega, Menco de Zanni, Skelfo, mulier de Za - - - -, Johannes de Segna, mulier de Marnechi, Priba mulier de Rodovano, Maricca de presbitero Russo, filia de Rinaldi et mater mater eius, Gener de Masicca, Leo de Miracamba, filia de Nemagna de Gambostorto, filius de Mazucco, filia de Johanne de Gerado, mulier de Tecca Delanno, Menco de Longo - - - - - Azula, filius Johannis de Stoi, Johannes de Kesna, Marinolo, Drago de Cressa, Andreas de Zavino, Dux et filius eius, filia de Kenna, Barba de Cucuvaia, Licca, Maria filia Ciazulini, Sia de Nincagna, Bonito de Bala, Fusclo de Zevna, Petrazo de Comor, Calcina de Cacallo, Ciprianus, Sorcinus, Bratizolo et Soceracius, Menco de Habraham, Johannes de Scaranato, Gunbertinus, Cosmas de Kylliessa, Maria des Decca, Bia de Kilessa, filia de Zucca, filius de Paulo de Marino, Sarocca, Petravula de Cavallino, Verella de Tacnos, Sistina et soror eius, mulier de Barba Gingi, filia de Penzo, Guanara, Grossa, filia de Negula, Andrea de Orva et pater eius, filius de Marzuro, mulier de Gibulo, filia de Genua, de Plangipano, Creve, filius de Vicha, Tunella de Zampa, Leo Vardellus, Radda, Sergia de Vitrano Tolli de Budino, Bia de Marguro, Urania, ZanelIo de - - - os, Damigna fornarius, Vera de Opor, Johannes de Berta, mulier de Clicli, mulier de Andrea de Pitrigna, mulier de Mini, Menea de Dari, Fuscla de Corbo, Habraham filius - - - - de Scar - - - - - Biazola filia de Pidruto, Buna de Nerad, Bolca de Stisanel, Stephanus de Manduca Vacca, filius de Ponea, Daga Budala, Jacobus Pelizaro, Petrus de Zarara, filia de Pizula, Gretta de Vinca, filius Rodulfi, Bona de Guidon, Nabrus, Simon de Gereiva, Radda, Mia de Constrato, Georgius de Burgulina, mulier de Filusani, Bia de Sergia, Petrus de Pauno, Quirina, Moricca de Johanne de Barba, Bauchyna, mulier de Johanne de Barba, Nanni, mulier de filio Auclini, filia de Perfold, filius de Signe, Sia de Durata, Dumnanna de Crivello, Bonicius de Zopi, Menco filius Johannis Trotici, Leogna de Drasi, Dumicellus, Christoforus, Petrus de Pauno, Grubo de Kerzo. Hoc per testimonium dicimus domini illustrissimi Rogerii Mauroceni Arbensis Comitis, qui festinatione itineris scribere non potuit, pro se scribere, et hoc rogatus. Sigillum suprascripti Thome Longo, qui hoc rogatus. Sigillum illustrissimi Boni filii Dondi legati illustrissimi domini Ducis, qui pro se scribere rogavit. † Ego Jacobus Basilio testis subscripsi. † Ego Frebeza da Molino testis subscripsi. Andreas presbiter Plebanus Sancti Joha nnis Evangeliste et Notarius complevi et roboravi.
(Ljubics Monumenta spectantia historiam Slavorum Merid. I. kötet. 16. lap.)