Innocentius servus servorum Dei etc. Ugoni Abbati Monasterij Sancti Petri de insula Arbensi, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris monasticam vitam professis in perpetuum. Pie postulatio voluntatis etc. Ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti regulam etc. Locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentijs et appendicibus suis et terminis, qui sic distinguuntur: Primitus a capite macerie a monte usque ad riuum descendendo per riuum usque ad mare, et per mare et molendina; et ascendendo permontis verticem, et eundo per illum usque in priora confinia. Ecclesiam Sancti Cypriani cum pertinentiis et appenditiis suis, et terminis qui sic distinguuntur: A valle obscura usque in vallem de Frasinu; alie tres partes mare circumdant, una cum manumena, omnibusque scopulis; ad istum promontorium subjacentia, et valles que sunt apud Sanctum Cyprianum; et alie que sunt apud Sanctum Petrum; inter quas saline vestre et piscarie consistunt. Sane noualium etc. liceat quoqae etc Prohibemus insuper etc. Cum autem generale etc. Sepulturam quoque etc. Salua tamen etc. Obeunte vero etc. Libertates etc. Decernimus etc. salua Apostolice Sedis auctoritate, et Diocesani Episcopi justitia. Si qua igitur etc. Datum Laterani per manum Rainaldi domini Pape Notarii Cancellarii vicem agentis VIII. cal. Junii, indictione secunda, Incarnationis Dominice anno MCXCIX. Pontificatus vero domini Innocentii Pape te rtii anno secundo.
(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 238. l.)