In Christi nomine. A nativitate eius sunt anni millesimi centessimi nonagesimi noni, indictione secunda, Fani, undecimo die introeunte mense Julii, tempore Innocentii Pape, Pontificatus eius anno secundo. Petrus Peri Dei gratia Fanensis Potestas. Noverit tam presens etas quam futurorum posteritas; cum habito prudentum Fanensium consilio firmam ac perpetuam pacem - - - - per nobilem Fanensem civem Guiducium Leazari concedere, in anima totius populi Fanensis civibus Ragusie seu Siracusane Civitas, et eiusdem Civitatis iurisdictioni subpositis facere iurasse istius et dicte Civitatis longevam amicitiam, sicut a nostris civibus accepimus recolentes; statuentes, quod nos dicte Civitatis homines ad nostram Civitatem venientes, stantes, reddeuntes in Generali Consilio sub nostra protectione ac defensione iurato pro posse suscepimus ac res eorum manutenere. Si quis vero hausu temerario prefate Civitatis homines, ac maxime negotiatores ad nostram civitatem venientes, vel res eorum offenderit, vel molestaverit, sciat, se in bannum facultatum suarum omnium ac Fanensis populi indignationem ad tantum excessum ulciscendum incursum.
Interfuerunt Ugnicia Jordani, Ramerius de Ripa, Johannes Rustici, Jurius Periti, Carletius masarius Communitatis, Georgius, Guitto Rambetini, Federicus eius frater, Vivianus Marcii, Dominicus Nicole, Jordanus eius frater, Rainaldus Ugolini Ugonis, Robertus Guiducii; et alii quamplures. Ego Joannes Runus Imperiale auctoritate Notarius, et nunc Fanensis Civitatis Notariuc, scripsi et absolvi.
Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium I. köt. 19. l.)