Anno Domini millesimo centesimo nonagesimo - - - - nos Cazichi cum Raguseis facimus pacem sub sacramento et sub tali conditione: Ut ipsi Ragusei - - - - a Cazichis sani e salvi sint cum omnibus, neque, si in quocumque loco invenirentur, debeant ab ipsis molestari. Et si aliquis de Cazichis per fortiam aliquod Raguseis tulerit, personam ipsius tribuatur Raguseis. Si vero aliquis servus fugeret de Ragusio ad nos, et dominus eius querendo supervenerit, a nobis optimam et plenam habeat iustitiam. Et si naves de Apulia Ragusium venerint a Malonto usque ad Vratenic, salve fiant. Hec sunt nomina Cazichorum, qui iuratis: Jupanus Brena, filii Nicolay, Borislaus Simon et Bocdanus, Petrus Velcinnic, Tverdennus, Velcocna, Sebenna, Velcoe Dechianca, et frater eius Dragan, filii Grobinne, Dessislavus Raddos, et Sintca et Gurrech.
Et ex parte Ragusiii pacem hanc firmandam, primo Comes iuravit Gervasius, salvo iuramento domini sui, Slabba Lucari Judex, Dersimirus Judex, Lucarus Nicolay, Dobre Stepatie, Vitus Lampredi - - - - - Sergius Bladimiri, Petrus Bubanne, Savinus - - - - Simon Stephani, Dnesius Lampridius Dabranize.
Anno Domini centesimo nonagesimo - - mensis Februarii, die Sancti Blasii. Gervasius Comes facta Curia cum campana - - - - Nobilium et Sapientum, etc. statuitur, quod quilibet extraneus possit venire Ragusium per tres dies ante festum et ibi morari per alios tres dies immediate post festum, securus ab omni molestia et lesione, etiamsi foret cuicumque debitor. Quod per manus diaconi Marini Decamas, Comunis Notarii, scriptum est hoc capitulare.
(Ljubics, Monum. spect. hist. Slav. Merid. I. köt. 14. l.)