In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Dalmacie, Chroacie, Chulmeque Dux in perpetuum. Prudens veterum auctoritas versucias precavens et suis in posterum caute providens, in Regibus ac magnificis Ducibus dignas beneficiorum largiciones, quas suis impertiti sunt fidelibus, laudibus extollens lacius commendavit. Comperit enim fidelitatem rem esse preciosam, sed fidelitatis perseveranciam preciosiorem comprobavit, ceterisque virtutibus eam preeminere prospectans dignam eminenciori censuit remuneracione. Nos igitur a veterum vestigiis non exhorbitantes, sed pocius eos in omnibus imitantes servicii fidelitatem, quam nobis Baranus Zagrabiensis Decanus exhibuit, benignius attendimus, et in recompensacionem eiusdem servicii terram ei dedimus certis conterminiis et metis circumdatam, iure perpetuo possidendam, et quibuscunque vellet dare vel vendere posset. Predicta vero terra fuit cuiusdam hominis heredibus omnino carentis, qui vocabatur Yerosa; et quum talium hereditates, omni spe sobolis privatorum, ad ius Ducatus devolvi debent, ius idem in proprietatem predicti Barani totaliter refudimus cum tranquilitate pacis perpetuandum. Sed quoniam oblivionis ortus est memorie deffectus, ne huius nostri facti series dilabentis evi fluxu per varias et successivas hominum posteritates annosa vetustatis fuligine deliteat, litteris commendari iussimus. Quod autem maius robur optineat, ad tenoris sui statum sigilli nostri impressione communivimus. Nomina vero jobagionum qui huic nostre institucioni interfuerint, et de eadem testimonium perhibent hec sunt: Mog Comes, Nicolaus Banus, Dominicus Zagrabiensis Episcopus, Nicolaus Zadertinus Archielectus, Ata Comes, Cristol Comes, Crasun Comes, Isep Comes, Cersen Comes et ceteri complures. Hoc autem factum est anno Incarnacionis Dominice MCC. mense Octobri, indiccione quarta, quinto decimo die eiusdem mensis. Mete autem supradicte terre he sunt: ex una parte tangit fluvius, qui vocatur Dulus, ex alia parte conterminatur ville Pete et Vete, tercia vero ex parte conterminatur ad antiquam regiam stratam et protenditur usque ad pontem et ibidem terminatur. Datum per manus Jacobi Prepositi, Magistri eiusdem Ducis et Cancellarii.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 9. l.)