In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen. Ego Treguanus Traguriensis Episcopus spondeo, polliceor ei promitto atque juro per signum Vivefice Crucis et Sancta quatuor Evangelia, et has Sanctorum reliquias, quod ab hac die in antea obediens ero et fidelis Beato Domnio, et Vobis domine Bernarde Archiepiscope, et omnibus successoribus vestris catholice intrantibus, secundum omnia que continentur in canone de forma fidelitatis; et quod vocatus ad Synodum, vel ad consecrandos Episcopos, veniam, nisi fuero impeditus canonico impedimento; et quod in propria persona, vel per proprium et honestum nuncium Ecclesiam Beati Domni in festo ipsius annuatim visitabo, et privilegia eiusdem Ecclesie, et omnia jura, secundum posse meum defendam et manutenebo; res vero, que partinent ad mensam Ecclesie Traguriensis, nonnisi in casibus concessis allenabo. Hec omnia observabo bona fide et sine fraude. Sic me Deus adiuvet et hec sancta patrocinia.
(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 335. l.)