Privilegium Roberti et Petri pro Comitatu Auseri de Ausero. Privilegium Roberti et Petri, sive Joannis atque Andree filiorum quondam Comitis Rugerii Mauroceno. In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, anno Domini millesimo ducentesimo octavo, mense Martii, indictione undecima Rivoalto. Post concessionis cartam, quam isto anno et mense, indictione eadem, factam habetis Roberto et mihi Petro, sive Joanni, atque Andree, filiis omnibus quondam Rugerii Mauroceno bone memorie Comitis Absarensis, de Comitatu Absari cum insula Leporaria et Auriula ac Seracana, et certis eiusdem insule Comitatus tenendum, quod ad Commune Venetie et ad ipsum Comitatum pertinent, cum omnibus redditibus et honorificentiis ad dictum Comitatum pertinentibus, salva regalia vestra per omnia et his, que ad Ducatum vestrum spectant et rationibus Ecclesiarum, in vita unius de nobis: Roberto videlicet, et Petro qui plus viverit; propter quem Comitatum supra scriptum, et insulas memoratas regere, conservare, manutenere, et deffensare debemus ad vestrum, vestrique Communis honorom et ipsius Comitatus utilitatem, secundum consuetudinem bonam, ab omnibus videlicet hominibus et omni gente, sine vestro vestrorumque successorum et Communis vestri auxilio, exceptis coronatis personis et eorum exercitu manifesto, sine fraude et ingenio malo. Debemus quoque nuntios vestros omnes honorifice recipere, tractare, et deducere, galeasque vestras similiter, et omnes inimices Venetie, ut proprios inimicos habere. Nec debemus compagniam vel societatem aliquam cum ullo habere cursalium, vel aliorum, qui sunt manifesti predones aut raubatores, qui homines Venetie offendat, vel alios ad Venetiam venientes aut redeuntes ab ea; nec eos debemus recipere, nec fiduciam vel severitatem aliquam eis prestare, nec auxilium neque consilium eis impendere, nec in aliquo necessaria ministrare, nec aliquid horum per ullum ingenium fieri facere. Omnia autem statuta servare debemus, que pro parte vestra mandaveritis nobis servanda per maiorem partem Consilii vos vel successores vestri; cum statuta tamen eadem per maiorem partem Consilii certis Comitatibus vestris facienda, pro sua vos parte dederitis, vel successores vestri. Debemus namque pro Comitatu supra scripto et insulis vobis et supra scripto Communi vestro solvere annuatim libras denariorum Venetie quadragintas in terra salvas, omni conditione et occasione remota; ducentas in Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et alias ducentas in octavis Nativitatis Dominice. Que omnia suprascripta ego suprascriptus Petrus sum districtus per sacramentum servare usque ad menses quatuor, postquam suprascriptus Robertus frater meus in Sclavonia venerit vel in Venetia infra tres menses de custodia, qua tenetur; infra quod spatium per quatuor mensium in Sclavonia, vel tantum in Venetia sui adventus. Si in eum modum ipse, quo ego sum vobis vestroquo Communi per iuramentum et promissionis capitulare obligatus, se obligaverit, et iuramento astrinxerit, ipse mecum, et cum aliis supra scriptis suis et meis fratribas Comes esse debet, et equaliter mecum supra scripta omnia tenebitur observare usque ad menses tres, ex quo supra scriptus Joannes frater noster prius venerit ad etatem. Quod si infra dictum terminum trium mensium eo modo, quo sum ego vobis vestroque Communi per iuramentum et promissionis cartam obligatus, se obligaverit et iuramento astrinxerit, ipse modo simili nobiscum in omnibus communiter et equaliter comes esse debet, et nobiscum omnia, que scripta sunt superius, pariter observare usque ad menses tres, postquam supra scriptus Andreas frater noster primo venerit ad etatem. Infra quod spatium trium mensium, si ipse, sicut ego vobis vestroque communi per sacramentum et promissionis cartam sum obligatus, se obligaverit et astrinxerit sacramento, in omnibus communiter et equaliter toti quatuor Comites esse debemus, et cuncta, que supra scripta sunt, equaliter observare. Sciendum tamen est, quia supra scripti Joannes et Andreas Comites non esse debent, ni in vita unius de nobis, Roberto videlicet et me Petro, qui plus vixerit, sicut etiam superius dictum est. Si vero aliquis vel aliqui supra scriptorum meorum fratrum ea omnia secundum facienda ni simul et unicuique pro sua sibi parte superius designata non observarent, cum eo ego, vel cum eis Comes ero, qui mecum pariter pro se, et eo vel eis, vobis vestroque Communi cuncta, que supra scripta sunt, voluerit observare, et deinde tenebor ego et ille, vel ille observare in toto omnia, que sunt supra dicta. Si autem de suprascriptis fratribus meis nullus fuerit, qui eo modo supra scripta omnia, que dicta sunt, voluerit observare: solus Comes ero, et tunc solus debeo universa, que dicta sunt superius, observare. Quod si nec ego, nec aliquis suprascriptorum fratrum meorum suprascripta hec omnia voluerit observare: Comitatus ipse in vos et in Commune vestrum cum omnibus supra concessis redire debet cum omni plenitudine rationis, ad faciendum de omnibus, quidquid vestre fuerit voluntatis. Et insuper vobis vestroque Communi debemus marcas argenti emendare quingentas, ut in ipsa concessionis carta legitur. Promittens promitto ego supra scriptus Petrus cum meis heredibus vobis domino Petro Ziani Dei gratia Venetie, Dalmatie atque Croatie Duci, quarte partis et dimidie totius Romani Imperii dominationi et iudicibus ac sapientibus Consilii et Communi Venetie, ac vestris successoribus et heredibus, me hec omnia, ut continetur superius, servaturum, nini remanserit per vos, domine Dux, vel successores vestros et maiorem partem Consilii. Signum suprascripti Petri Mauroceno, qui cum scribere nesciret, pro se scribi et hoc fieri rogabit.
† Ego Joannes Julioni testis.
† Ego Stephanus Enzo testis.
Signum Cancellarii: Ego Nicolaus Girardus presbiter, plebanus Sancti Fantini et Notarius, Ducalis aule Cancellarius complevi et roboravi.
Ego Vivianus scriptor, Notarius et Judex domini Henrici Dei gratia invictistimi Romanorum Imperatoris, autenticum huius vidi et legi, nec addidi, nec minui, nisi si quod in eo inveni: ideo in libro isto fideliter exemplavi, et propria manu me affirmavi atque subscripsi.
(Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium I. köt. 24. l.)