In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame Seruieque Rex in perpetuum. Regie Sublimitati interest, et equitas suadet naturalis, ut qui sua statuta a suis successoribus omnibus desiderat obseruari, ipse quoque suorum predecessorum sancciones pari stabilitate studeat obseruare, ut nulla vetustate dissoluantur, que succedencium sibi Regum auetoritas pari stabilitate decreuit roborare. Quum igitur Diuine recordacionis pater noster Bela Rex fideli nostro, Bartholomeo Comiti terram in Banatu tali libertate contulit possidendam, ut eam, si filio caruerit, cuicumque de consanguineis suis voluerit, post se possit relinquere possidendam; nos eadem libertate sibi confirmantes, et petitum ipsius benignius admittentes, nepoti suo Comiti Gvidoni de Wegla, quem sibi heredem instituit, concessa, ut si ipsum predicto Bartholomeo Comite patruo suo superuiuere contingerit, illo sine herede decedente, terram quam ex Regali beneficio idem Bartholomeus meruerat obtinere, ipse Guido eodem iure perpetuo possideat. Vt autem nostre confirmacionis series prelibata perpetue firmitatis robur obtineat, presenti pagina ad noticiam deduci posteritatis, et Regie auctoritatis sigillo iussimus roborari. Datum per manus Roberti Aule nostre Cancellarij anno Dominice Incarnacionis M°CC° nono. Venerabili Johanne Archiepiscopo, Reuerendo Bertoldo Colocensi Electo existentibus, Calano Quinqueecclesiensi, Boleslao Waciensi, Katpano Agriensi, Simone Waradiensi, Desiderio Chanadiensi, Willermo Transiluano, Guthardo Zagrabiensi, Petro Jauriensi Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Poth Musuniensi et Palatino Comite, Bancone Bano, Benedicto Woyuoda existentibus; Marcello Baciensi, Jula Budrugiensi, Michaele Wichoriensi, - - Baraniensi, Nicolao Curiali Comiti Kewenensi, Ochuz Supruniensi, Moch Posoniensi Comitatus tenentihus, Regni nostri anno quinto.
(IV. Béla királynak 1242-ki megerősítő privilegiumából, mint alább. Sok hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. III. k. 1. r. 82. l.)