In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Licet omnibus fidei Christiane cultoribus Regia Celsitudo subvenire teneatur, hiis potissimum opera misericordie propensiori cura debet impendere, qui et Crucem Salutiferam et Sepulcrum Dominicum contra cottidianum impetum paganorum proprii sanguinis effusione laudabiliter et devote confovere noscuntur. Fratrum igitur Milicie Templi religiosam devocionem et assiduos labores, quos ab hostibus Crucis Christi incensanter perferunt, considerantes et veraci iudicio commendantes, dignum et necessarium duximus omnes Templarios, qui infra Regni nostri sunt terminos, et tam in Dalmacia quam in Chroacia, et omnia eorumdem bona mobilia et immobilia ubique contra quemlibet hominem protegere, ut proposito sue devocionis Regali gracia et virtute securi tranquilla pace regi Christo deserviant. Regia auctoritate constituimus: ut nullus Banus vel Banilus, vel aliquis alias in Regno nostro descensum vel aliquod tributum vel collectam vel liberos denarios sive marturinas, vel denarios ponderis, vel exaccionem aliquam sive aliquod onus cuiuscunque publice funccionis a predictis fratribus Templi et eoram iobagionibus et hominibus pro quibuslibet rebus presummat exigere. Et quia nichilomiuus nostri est negocii salubria predecessorum nostrorum instituta approbare atque defendere, omnia illa, que a predecessorum nostrorum Regum munificencia collata sunt predicte Milicie Templi, secundum institucionis eorum modem in iure Templariorum Regali auctoritate confirmamus, sicuti Rex Hemericus frater noster dulcis recordacionis confirmavit et in eius privilegiis continetur, scilicet: villam Fratrum Milicie Templi, que sita est in terra, que vocatur Pisana in Comitatu Gorre secundum terminos et metas illius ville. Prima meta usque Belox; deinde ad Cuthinam usque ad pontem Chaoval, postea ad Jamitha, sicuti via Regis est ad Banc; et de Banc usque ad Noac, et sicuti est via, que ducit ad fontem, qui est iuxta Gustuni, deinde tendit ad primam metam que dicitur Belox. Terram vero de Cuthina per rivulum de Wolchenis ad montem superius usque ad magnam viam iure perpetuo confirmamus. Jobagiones siquidem et omnes homines, quos habebant tempore Magistri Gaufridi Marcel et Kalani Bani tam in Dalmacia quam in Croacia, sicuti pater noster bone memorie B(ela) Rex predictis fratribus concesserat, ita et nos in perpetuum in pace concessimus possidendos. Villam quoque, que vocatur Cupa, quam illis ex concessione patris nostri B(ele) Regis Comes nomine Wolchis erogavit, de qua villa ex parte Regis fuit pristaldus Petrus frater Gregorii clerici eo tempore vice Regis iudicis, et Jurk de Brichina, pristaldus predicti Comitis. Et hii sunt testes super hoc donum: Michen pater Wolchete de Balina et Bramtho de Boniche et Brisano centenarius, qui habet divisionem sue terre cum eiusdem terre terminacione. Insuper quoddam predium Haco nomine, quod illis dedit Comes Gutitemerus, qui eodem tempore erat Comes Gorre, et ex concessione Regis Stephani, qui eo tempore regnavit in Vngaria; super hoc predium fuit pristaldus Johanna de Drawa et Comes Burili de Gorice. Quemdam civitem cum fratribus suis Iwk nomine, quem frater noster illustris H(emericus) Rex Hungarie predictis fratribus contulit in elemosinam, nos eis concedimus et perpetuo confirmamus. Forum eciam quod eis pater noster B(ela) Rex beate memorie pro luminari ecclesie Beate Marie, que sita est in curia ipsorum fratrum dedit, sit in memoria ipsius et nostri stabile in eodem loco in sempiternum. Ipsis siquidem fratribus terram quandam civilium de Comitatu de Gorra cum suis hominibus, filiis quoque hominum, perpetuo possidendam contulimus. Que terra hiis metis circuncingitur: prima meta a publica strata, que vulgo via exercitus dicitur, et tendit ad Treztenic, dehinc quoque dirigitur ad viam antiquam cementario opere supereffusam, et dehinc protelatur usque ad Cepeni, et de Cepeni usque ad fluvium Glina, cuius fluminis utramque ripam quousque in eadem terra decurrit pretaxate domui dedimus. De eodem autem fluvio adiungitur terre Bris, tenditque ad Lipechena, ac revertitur ad dictam muratam viam. Hominum vero nomina sunt hec: Oche, Budil, frater eius Slanem, Drasila, Wasete, Wolche. Dictos igitur homines et supervenientes in eam terram sub tali forma libertatis nominate domui dedimus: ut nulli respondere sew servire teneantur, nisi magistro et fratribus: immunes eciam sint omnium exaccionionum et colleccionum, que per Sclavoniam habentur, sive pro necessitate Ducatus imponentur. Villa vero, que vocatur Cresseno, quam pater noster predictis fratribus dedit, secundum tenorem privilegii nostra auctoritate inconcussa permaneat. Villa quoque de Tresina cum omnibus suis pertinenciis certis metis circumscriptis, quarum siquidem metarum nomina sunt hec: flumen quod vocatur Cremekysa, quod vadit usque ad Cupam, ex alia parte per magnam viam regis, que vadit Zagrabiam ex parte Boniche usque ad Cupam, superius est quidam mons qui dividit metas illius terre usque ad locum qui dicitur Selath, ut superius dictum est de Cresseno, perpetuo predictis fratribus permaneat inconcussa. Civitas vero Scev, quam eis illustris B(ela) Rex pie recordacionis in puram contulit elemosinam, cum omnibus appendiciis suis, silvis scilicet et pascuis, ceterisque ad ius regale spectantibus, ipsis fratribus semper firma permaneat et iure perpetuo inconcussa, cum ecclesia Beati Georgii in eiusdem civitatis territorio sita, quam eis Petrus Archiepiscopus Salonie dedit, consistat. Villam quoque, que vocatur Glogonice, quam Prudanus Zagrabiensis Episcopus sua pecunia emit, et ex patris noostri regis B(ele) concessione cum omnibus eiusdem pertinenciis certis metis et terminis divisam fratribus Milicie Templi in puram contulit elemosinam, nos eisdem fratribus concedimus et confirmamus, jure perpetuo possidendam. Cuius siquidem prima meta incipit de rivulo, qui dicitur Zelna, in loco ubi stat cerasus duobus ramis, et ipse rivulus fluit in aquam Glogonicam, tenens ipsorum metas, et ipsa ducit ad metam Cuthe, ibique est alveus, in quo currit aqua, dividens metas, et vadit superius in rotundum monticulum, et ducit per silvam ad metam cuiusdam proceris nomine Viniuslau, quo terras, nemora impositis super arbores crucis signaculis itur ad viam, que ducit ad Crisiensem locum, iuxta quem ingens quercus stat, cruce denotata; inde vadit ad Zopoz per silvas sicut cruces super arbores sunt incise, de quo fluit aqua et vadit in aliam aquam, que dicitur Vertilena, de qua vadit superius in nemus, et transiens montes per signa crucis itur ad viam Rostinaz, inde ad aquam que dicitur Minor Vertilena, ibique est meta in terram et aquam de terra facta et crux in quercu, et illa Vertilena dividit terram usque ad viam que ducit ad Kemyheth; de illa via vadit per montes et valles et silvas, sicut sunt super arbores crucis, itur ad terram Veysa, qui est vicinus eidem terre, abhinc descendit in fraxinum in qua est crux, et inde per mediam aquam, que est ibi, et vadit in montem ubi est lapis et lacus, et iuxta eandem sunt cruces in arboribus, et sic repetit inferius ad aquam, que dicitur Zelna; ubi est cerasus duobus ramis. Terras eciam, que Batha et Bocko et Cramca nominantur, cum omnibus suis pertinenciis, quas frater noster H(emericus) Rex dono predecessorum nostrorum addidit predictis fratribus, concessimus et confirmavimus jure perpetuo possidendas. Quarum prima meta est pirus prope Dumbouech, et inde vadit descendendo in Glonice, et sicut eadem aqua decurrit usque ad terram Logdon sic est terra Templi, inde vero ubi terre Logdon adiungitur exit foras versus orientem et ibi est terrea meta ad radicem arboris, que ulmus dicitur, et tendit superius ad montem ubi est meta terrea sub quercu, et inde descendit in Grayena, et sicut eadem aqua tenet exinde usque ad locum ubi oritur, ubi est meta sub arbore que c(len) linqua Sclavonica nominatur, ad sinistram partem est terra Domus Templi, de eadem vero arbore ascendit superius ad tres cerasos, ubi est meta terrea, inde descendit a latere montis inferius ad pothoc, qui Liscowiche dicitur; et ibi est meta terrea; et sicut ille r(ivulus) descendit in Cuprouice, sic est terra Templi; de Coprouice exit foras ad fontem, inde vadit superius ad montem per semitam, deinde vadit ad vallem super ripam de Coprouice ad fagum que est gibbosa, de fago vadit superius ad montem versus occidentem de s(upra) vineas, et exinde vadit ubi est via que terras Templi et Sepulchri dividit, et per viam vadit ad foveam que kalicha in Slavonico nuncupatur. Villam quoque que Esdel vocatur, quam Banus Boricius de Bozna pro remedio anime sue prefate Domui Milicie Templi ex concessione Regis Stephani, quam eciam pater noster Bela Rex sigilli sui munimine roboravit et in perpetuum contulit, et eciam terram quam eiusdem Boricii nepotes iam dicte Domui dederunt, cum, suis metis et terminis perpetuo confirmamus. Terram eciam (Sanc)ti Martini, a Castro Zagrabiensi exemptam, antea pro salute anime nostre et pro remedio antecessorum nostrorum Domui Milicie Templi in puram dedimus elemosinam cum omnibus suis appendiciis libere, quiete, iure perpetuo possidendam; licet eandem terram Crakoni Volpot, cum adhuc nobis satis fidelis existerit, donassemus, et prout meminit super hoc ad partes nostras regale privilegium impetrasset, versa fide ipsius, veluti universos non latuit, sicut et caput et omnia propria (in)fami fraude perdidit, sic et predictam Sancti Martini terram, dampnato prefato privilegio, eius heredibus Regalis auctoritas et principum quem consilium exemit, et ut fideliores munere congaudeant digniori, ipsam terram pretaxate Domui his metis circumdatam. Prima meta est Prelistia per rivum Oriconox descendendo ad Licoos, deinde tendit ad Cuchia, hinc vadit ad magnam Schernet, de magna Schernet vadit usque quo cadit in Polica, de Polica cadit in magnam Schernet, et de Schernet eadit in (Zel)ina, ubi est terra episcopalis, inde vero tendit sursum Zelinam, et inde exit foras et venit ad parvam Chernet, deinde vero vadit ad Terbensapole, exinde graditur ad Choren, deinde protenditur ad Lupoglane, deinde vero protelatur ad siccum Loignam, iuxta (terr)am Petchonis, de sicco Loigna progreditur sursum et cadit in magnam Loignam, de hinc vero protelatur iuxta terram Philippi usque ad magnam viam que ducit Zagrabiam, abhinc vero vadit ad metam terream, exinde progreditur iuxta terram Hertconis ad Babi(na) gora, ubi meta facta est de terra, inde tendit ubi Bogord cadit in Zelinam, inde transit per medium Zeline et vadit ad duas piros, ubi meta facta est de terra, inde vadit per medium Clenoyze et vadit ad Dumbro, et inde progreditur ad parvum limitem, deinde vadit ad Chernichina, ubi sunt tres mete, deinde protenditur et cadit in Glouice, de Glouice vadit et cadit in Chernez, ubi est arbor que clin vocatur, et ibi est meta terrea, inde protenditur per silvam et vadit in Cassina, et ibi est sita arbor que dicitur brist, et inde transit Cassina et protenditur ad quercum ubi est meta terrea, inde vero recluditur in prenominata meta Prelistia. Quibus siquidem metis veraciter circumscriptis, in pretaxatam possessionem iam dictos Fratres Milicie Templi libere et quiete in perpetuum possidendam per pristaldum nostrum tunc Zagrabiensem Comitem nomine Vanleginum, contubernarium Banconis Bani, fecimus introduci. In quam terram et silvam predictis fratribus talem contulimus libertatem, quod nec portariis nostris, nec alicui hominum, nisi assensu et benivolencia eorumdem fratrum aliquid liceat iudicando usurpare, vel usurpando iudicare. Preterea ad preces dilecti nostri fratris Cononis predicte Domui Templi servicium duorum liberorum hominum de Gorra, quos cum hereditate, heredibus et pertinenciis eorumdem a servicio communi sex generacionum excepimus, videlicet: Velizlaum et Chudizlaum, ut servicium quo nobis vel Bano tenebantur, in posterum perpetuo Templariis impendere teneantur. Ceterum sicut Rex Bela pater noster pro Dei amore Fratribus Templi dedit, ut Domus eorum et predia, per amplitudinem tocius Regni constituta, quadam singulari libertate premineant, ut a nullis videlicet prorsus invadantur hospitibus, nec Banus nec aliquis alias in illis presumat hospitari, nisi qui ab eorumdem fratrum benivolencia receptus fuerit: ita nos eis perpetuo confirmamus. Item omnes possessiones eorum munificencia Regum, largitate Principum, plebis devocione concessas, nullus Comes, nullus Princeps, nemo Baronum perturbare presumat, quas in quacumque parte habuerint Regni nostri. Ut igitur huius nostre constitucionis, concessionis, collacionis, confirmacionisque series nullis un quam temporibus infirmetur, sed inviolabili stabilitate subsistat, presentem cartam super hiis confectam bulle nostre auree fecimus patrocinio communiri, quam nulli hominum infringere vel ei ausu temerario liceat contraire. Data per manus Magistri Thome, Aule Regie Cancellarii, Albensis Prepositi, anno Gracie millesimo CCIX. Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reverendo Bertholdo Archielecto Colocensi existentibus, Calano Quinqueeclesiensi, Bolezlao Vaciensi, Catapano Agriensi, Symone Waradiensi, Calenda Wesprimiensi, Desiderio Chenadiensi, Gothardo Zagrabiensi, Petro Geuriensi Episcopis Ecclesias suas feliciter gubernantibus. Poth Palatino et Musuniensi Comite, Bank Bano, Benedicto Vayvoda, Marcello Bachiensi, Jula Budrugiensi, Ochiuz Supruniensi, Monzh Posoniensi, Mich Bihoriensi, Martino Novi Castri, Alexandro Simigiensi, Moys Ferrei Castri, Farcasio Albensi, Comitatus tenentibus, Regni nostri anno sexto.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 20. 1.)