Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filijs... Abbati Monasterij Sancti Benedicti de Grana eiusque fratribus tam presentibus quam futuris religiosam vitam professis in predicto Monasterio religiosam uitam eligentibus. Apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eopropter, dilecti in Domino filij, uestris iustis postulationibus clementer annuentes, - - et prefatum Monasterium Sancti Benedicti de Grana, in quo Diuino mancipati estis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti regulam in eodem Monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiter obseruetur. Preterea quascumque possessiones et quecunque bona idem Monasterium inpresentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum conceessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci; firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec proprijs duximus inscribenda vocabulis:
Locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm, et cum omnibus pertinentijs suis; Ecclesias Sancte Marie de Sytoua, et Sancti Egidij prope monasterium; terram Susolgi cum silua et uenatoribus; terram in Celiza, de Varanza, uillam piscatorum, et uillam Pechen, uillam Pezer, uillam Chelecen, uillam Coach, uillam Tholomach, uillam Ceuleus, uillam Brethka, uillam de Samto, uillam de Semellah, uillam Tholomach, uillam Kalon, uillam Chefar, uillam Tayna, uillam Celepsen, predium Tessar, uillam Golluch, uillam Sichoua, uillam Charad, predium Pagran, uillam Bescene, porcionem uille de Oudouort, uillam de Gurich, uillam de Samto in medio Girach, predium Firzieg, uillam Pelli, uillam Sach, uillam Chon cum piscinis et stagnis, predium Alpar, partem uille de Somolum, predium Vrs cum uinitoribus et uineis, uinitores e uineas de Samug, porcionem uille de Ludan, piscatores vzonum ad finem Sitoua, in Camaran piscinam vzonum, in Chokot nautas, in Waz aurifabros, uillam Richrz, porcionem uille de Suillan, uillam Beillo, terram in Fus, terram in Seliche, tertiam partem de Bors, tributum fori de Sobozlou, tributum aque in Beld, tributum lignorum que feruntur super Goron, decimas aratorum Monasterij et hominum suorum ubique existentium, capellam Sancti Martini de Odort, uillam Chenesis, uillam Sichor, predium Gesteuge, et quartam partem decimarum trium Capellarum.
Sane noualium uestrorum, que proprijs manibus et sumptibus colitis, siue de uestrorum animalium nutrimentis, nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos uel laicos liberos et absolutos, a seculo fugientes, ad conuersionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum, post factam in Monasterio uestro professionem, fas sit, absque Abbatis sui licentia de eodem loco discedere, diacedentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione nullas audeat retinere. Obeunte uero te, nunc eiusdem loci Abbate, uel tuorum quolibet successorum, nullas sibi qualibet subreptionis astutia seu beneuolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, uel fratrum maior pars, consilij sanioris, secundum Deum et adprobata uestri ordinis instituta proniderent eligendum. Decernimus ergo, ut nullus omnino hominum audeat prefatum Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auffere, uel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet uexactionibus fatigare; sed omnia integre conseruentur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura; salua Sedis Apostolice authoritate et Diocesani Episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum, ecclesiastica secularisque persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundum nostra commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se Diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sanctissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Jeau Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia pacis inueniant. Amen.
(P. H.)
(Pápai jegy.)
† Ego Innocentius Apostolice Ecclesie Episacopusss.
† Ego Guithus tit. Sancti Laurentij in Lucina Presbiter Cardinalis ss.
† Ego Centius Sanctorum Johannis et Pauli Presbiter Cardinalis tit. Pamachii ss.
† Ego Petrus tit. Sancti Marcelli Presbiter Cardinalis ss.
† Ego Benedictus tit. Sancte Susanne Presbiter Cardinalis ss.
† Ego Rogerius Presbiter Cardinalis tit. Sancte Anastasie ss.
† Ego Petrus Sancte Pudentiane tit. Pistoris Presbiter Card. ss.
† Ego Petrus Portuensis et Sancte Rufine Episcopus ss.
† Ego Johannes Albaniensis Episcopus ss.
† Ego Johannes Sabinensis Episcopus ss.
† Ego Nicholaus Tusculanus Episcopus ss.
† Ego Guido Prenestinus Episcopus ss.
† Ego Gregorius Sancti Georgij ad Uelum Aureum Diaconus Cardinalis ss.
† Ego Guido Sancti Nycholai in Carcere Tulliano Dioconus Cardinalis ss.
† Ego Octauianus Sanctorum Sergij et Bachi Diaconus Cardinalis ss.
† Ego Johannes Sanctorum Cosme et Damiani Diaconus Cardinalis ss.
† Ego Pelagius Sancte Lucie ad Septa Solis Diaconus Cardinalis ss.
Datum Laterani per manum Johannis Sancte Marie in Cosmidin Diaconi Cardinalis, Sancte Romane Ecclesie Cancellarij, idibus Maij indictione V., anno Domini M °CC °VIIII °, Pontificatus uero domini Innocentij Pape III. anno duodecimo.
(Eredetie bőrhártyán, a budai királyi kamarai levéltárban. Sok hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. III. köt. 1. r. 93. l.)