(I)n nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. (A)ndreas Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomeriqeiue Rex in perpetuum. Quum dies hominis breues sunt et ipsius breuitatis terminus ignoratur, expedit vninersis suppremum diem iudicij operibus misericordie preuenire, ut in futuro metere ualeant, quod in presenti seculo seminarunt. Ad quam messem cottidie anelantes, et diuturnis gemitibus suspirantes, dignum et necessarium duximus, vniuersas Dei Ecclesias et personas sacris officijs mancipatas in Regno nostro protegere, vniuersaque beneficia munificencia Regum siue Principum largitate eis erogata confirmare. Sacre igitur Milicie Templi religiosam deuocionem et assiduos labores, quos ab hostibus Crucis Christi incessanter perferunt, considerantes et ueraci iudicio commendantes, terram quandam nomine Lesnissa de Comitatu de Posega exceptam, quam Chepano Bachiensi et Palatino Comiti ob insignem sue fidelitis constanciam, et multiplicia insignia meritorum primitus contuleramus; ipse quoque in extremis laborans nostro benigno assensu eandem terram predicte Milicie Templi in testamento erogauit, certis distinctisque metis undique diuisam pro remedio anime nostre Domui Milicie Templi concedimus et confirmamus. Prima meta incipit a loco, qui dicitur Starsa, et tendit ad fluuium Dobroreka; deinde Dobroreka est ei pro meta usque dum cadit in flumen Lesnissa, postea Lesnissa est sibi pro meta, usque quo cadit in Zouam; Zoua uero inferius descendens usque ad Tortina metam facit dicte terre, pars tamen Zoue ad dictam Domum Milicie Templi noscitur pertinere; postea autem per Tortina ascendens superius uersus aquilonem uadit usque ad torrentem Wieperyek; Wieperyek autem protenditur ad viam Ban; deinde per viam Ban transiens tenet metam cum filio Marci, et inde tenens metam cum filio Marci protenditur ad collem magnum Pizun; vnde protenditur ad Scelemen, et per collem Scellemen reuertitur ad predictum locum Starsa. Sicut enim predicto C. Palatino Comiti pie memorie concesseramus, quod quicquid homines super eandem terram habitantes Regi siue Bano in marturinis uel alijs fiscalibus exaccionibus soluere tenentur, sibi soli, et post eum suis heredibus soluerent annuatim, ita pro remissione peccatorum ipsius, quem tenere dileximus, et nostrorum, supra dicte Domui Milicie Templi in perpetuum concessimus. Sciendum est autem, quod super hanc donacionem sepedicto C. Palatino duo priuilegia cera et auro bullata dederamus; sed quia eo defuncto, cum fratres Milicie Templi mitteremus in possessionem eiusdem terre, et priuilegium auro bullatum non conperuissent constituimus, quod si quis iuiquo ductus consilio tempore decurrente contra ipsos fratres cum aureo priuilegio agere conaretur, eius vana et superflua accio inimicum (így, irritum) teneatur. Terram etenim Racessan Petri filij Thatar, quem meritis suis exigentibus suspendio iudicauimus, predicte terre adiacentem, sicut sepe memorato Chepano dederamus, et ipse die qua obijt iuste ac pacifice possidebat, ita iam dictis fratribus Milicie Templi perpetuo concessimus possidendam. Prima meta eiusdem terre est secus aquam, que dicitur Lesnica, ubi (pergens) via nomine Ducanta transit ipsam aquam Lesnica; illa uero via descendens de Potus ducit Rudmam, et est pro meta pre cacumen montis per Zoym ad tres fontes, et per locum qui uulgo dicitur Eruk usque ad albam fagum; deinde descendens uersus meridiem per quandam semitam signatis crucibus ex utraque parte vie tendit ad tres dumos; vnde transiens vadit ad locum vbi, dum Ducatum regeremus, aprum interfecimus, ac proprijs manibus crucem in quadam arbore incidimus, iuxta quem locum sunt mete tres filij Marci, et ducunt ad fontem, cuius riuulus Raconicha nuncupatur, et est pro meta descendens inferius usque ad metam terream, a qua descendit rediens uersus occidentem, et ducit ad predictam aquam Lesnissam, que aqua est pro meta usque ad primo dictam metam Ducanta. Concedimus eciam et confirmamus sepe dicte Domui Milicie Templi terram, quam Odolla nepos Borichij Bani cum Ecclesia Sancte Marie in medio fundata, fratribus eiusdem Domus nostro benigno assens erogauit, cum terris cultis et incultis, cum siluis, pratis et vineis, cum piscinis et ceteris omnibus, sicut cum certis et distinctis metis predictus Odolla iure hereditario possedit, et nobis presentibus nullo contradicente pro remedio anime sue condonauit; terram quoque quandam in Wodicha, quam Domui Templi Stephanus bone memorie Comes de Goriza erogauit cum suis metis et certis pertinencijs, sicut iuste et uicinorum noticia ipsi fratres pacifice possident, ita eis concedimus et confirmamus. Terram insuper, quam sepe dicte Domui Damaldus Comes in Comitatu de Goriza sitam, pro remedio anime sue donauit, cum suis certis metis et pertinencijs, vt stare dinoscuntur, fratribus ipsius Domus concedimus et confirmamus. Concedimus autem et confirmamus ipsis fratribus Milicie Templi ad preces fratris Cononis Magistri eorum, seruicium duorum hominum, videlicet Velicelay, et Chudicelai vteriui eius, qui nobis et soli Bano a progenitoribus suis seruire tenebantur, ut, in quo nubis vel Bano seruiebant, tam ipsi, quam ab ipsis descendentes soli Domui Templi cum suis terris et pertinencijs in perpetuum seruire teneantur. Vt igitur he a nobis facte donaciones, concessiones et confirmaciones nullis vnquam temporibus valeant reuocari, presentem paginam sigilli nostri robore fecimus communiri. Datum per manus Magistri Thome Vesprimiensis Prepositi et aule Regie Cancellarij anno ab Incarnacione Domini M °CC°X°. Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reuerendo Bertoldo Colocensi Electo et Bano existentibus, Calano Quinqueecclesiensi, Bolezlao Vaciensi, Catapano Agriensi, Simone Waradiensi, Desiderio Chenadiensi, Willermo Transiluano, Gothardo Zagrabiensi, Petro Jauriensi, Roberto Vesprimiensi, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Poth Palatino et Musuniensi Comite, Michaele Woyouoda existentibus; Petro Bachiensi et Curiali Comite Regine, Nicolao Keweyensi et Curiali Comite, Mog Posoniensi Comitatus tenentibus, Regni nostri anno sexto.
(IV. László királynak 1272. megerősítő privilegiumából a budai kir. kamarai levéltárban.)