In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crovacie, Rame, Servie, Galicie, Lodomerie Rex in perpetuum. Licet Christiamssimi Reges, antecessores nostri, qui sancte religionis cultu victoriosos dies suos feliciter instruxerunt, nobis sufficiant ad exemplum, quod ad promovendam Sanctam Ecclesiam nostre Christianitatis devocio suscitetur: manifesta tamen evidens et probata in nobis creatoris nostri benignitas, beneficiorum collacione multiplici, devocionem nostram efficacius animavit ad colendum, diligendum et exaltandum in omnibus nomen eius, cuius misericordia a tot et tantis sumus periculis liberati, de exilio ad regnum, de carcere ad solium mirabiliter sublimati, filiorum optata procreacione et dierum tranquilitate potiti. Cum ergo videamus antecessores nostros pro remedio animarum suarum in diversis locis Regni sui diversa monasteria fundasse et ea possessionibus libertatibusque dotasse: nos tum eorum exemplis imbuti, tum eciam proprie devocionis voto quod dudum animo conceperamus inducti, monasterium ad honorem Beate Dei Genitricis et Virginis Marie in loco, qui dicitur Toplica, duximus construendum, fratribusque Clarevallensis Domus, Ordinis Cysterciensis, in eodem loco Deo iugiter servituris, Monasterium ipsum cum omnibus possessionibus et libertatibus, quibus ipsum dotavimus, hereditario iure contulimus possidendum. Dedimus autem eidem Monasterio in dotem, totum videlicet Comitatum de Gorra cum omnibus pertinenciis suis preter pertinencias Templariorum in eodem Comitatu contentas, et preter sex generaciones cum tenumentis earum, quas ad iuridicionem volumus pertinere. Statuimus ergo, quod memorata Ecclesia Beate Marie de Toplica omnia iura predicta Comitatus de Gorra, alia ab his, que paulo ante excepimus, libere et integre perpetuoque possideat sub eius libertatis integritatisque tenore, quo Duces Sclavonie seu Comites de Gorra eadem antea possederunt, sive ea sint in terris, sive in pratis, sive in villis, sive in silvis, sive in foris et venacionibus, sive in aguis et portubus, molendinis et piscacionibus, sive in servis iobagionibus, sive castrensibus cum integris eorum serviciis et redditibus, quibus Duci vel Comiti servire consneverant, sive in aliis possessionibus quocumque nomine censeantur. Si quis vero post tempus huius nostre donacionis, que facta fuit Regni nostri anno secundo, aliquid de rebus eiusdem monasterii, videlicet de terris, vineis, redditibus, serviciis et maxime de piscacionibus, fraudulenter vel violenter subtraxerit, districte precipimns et sub pena Regie indignacionis edicimus, quod illud cessante contradiccione eidem Ecclesie restauretur. Sunt autem nomina piscaturarum hec: Illouenie, Brathchouycha, Lubyn, Vustiloygne, Cherneth, Terdeche, Bukouia. Et quia propter quarundam aliarum terrarum intermixtionem non sine magno dispendio possent omnes mete terrarum predicti monasterii distinctis limitibus comprehendi, nos pro metis nomina principalium eiusdem Comitatus parcium ad idem monasterium de Toplica pertinencium presenti scripto fecimus annotari. Que sunt hec: Toplica cum metis suis, Golina cum metis suis, Bouicha similiter et Podegas terra ultra fluvium Cuppam, ab eo loco (ebi flavius) qui dicitur Crauazca cadit in Cuppam usque ad terminos et metas Pescenyce, que est villa fratrum Hospitalis, Hoythna cum metis suis, Strysov, Dossice et terra Maladece et terra Brestet, Crasteuyze super Sauam cum pertinenciis et piscaturis suis, Moschenyce et terra Strepyz cum idemptitate metarum suarum, Bachus quoque eodem modo, Peche et terra Stanko, et terra Berkis, et terra Bodilo, que est super Glinam, Obeth cum metis suis, terra quoque Mogos, Chvltych, Melinoga, Stresyche, Wyzocha, terra scilicet Rados et Graduner nec non Yalseunyza, terra Murta cum metis suis. Similique modo: Brebroujza et Ozelsco cum terminis suis, Gradissa similiter et terra Prouygna et Chauche cum metis suis. In Vernycia et Chernyha et terra Sclavoygna et Copachia cum metis earum. Insula Bogdan et terra Holdice et Zelobeth et Delym cum integritate metarum suarum, Gozna et Chavwa cum omnibus pertinenciis suis. Terra quoque Ruiske et Cudina et terra Crete cum omnibus earum pertinenciis. Terra Slauen, terra Raten super fluvium Glinyza, terra Godimeri et Stebencha cum metis suis, terra quoque Gostowe et fratrum suorum et Ryvkowa et Lescowa et Werkouyla cum earum metis. Terra Veychenych et terra Gaygna cum metis suis, terra Myzeloygna et terra Vulcan super Wustimaye et Gracheniza terra scilicet Boylenic, terra quoque de Brochina cum appendiciis suis ubi sita est prima grangia de Toplica. Insuper et Slatygnich et terra Tersa, Stresigna cum metis suis, terra Cranko filii Hlapoygna et Lohovicha, terra scilicet Muschonis cum omnibus metis suis, terra quoque Waletha et Bucha cum earum metis et pertinenciis, insuper et terra que vocatur Chernech, que fuit terra Lesconis cum portu super Sawam. Principaliores quoque redditus et servicia, que nos tempore Ducatus nostri de eodem Comitatu recepimus annuatim, presenti pagine duximus inserenda. Pro marturinis unaqueque mansio viginti quatuor frisaticos solvere tenetur annuatim. Ab hac autem marturinarum sollucione nullus exemptus est preter quinque, quorum hec sunt nomina: Bremiuer in Bouicha, Wulkan, Werkis, Bogdan et Gostowe. Istorum quinque iovbavgionum quilibet cum fratribus suis uterinis et nepotibus debet Ecclesie de Toplica tres pensas annuatim et descensum tenere. Porcos vero regios debet Ecclesia de tota terra sua colligere, ita quod nullus ab eoram sollucione sit exemptus. Homines de foro Toplice, preter marturinas, reddere debent tonellam vini, bovem unum, et de singulis domibus panem unum, et hoc ter in anno, scilicet: in Natali Domini, in Pasca, in Assumpcione Beate Virginis. Centuriones cum suis subiectis servicium suum fideliter adimpleant, videlicet in metendo, congregando et inserendo omnes segetes Ecclesie. De casualibus proventibus in reparandis domibus, quocienscunque necesse fuerit, et in aliis debitis serviciis, in secando fenum et congregando proprio victu et vehiculis; et annuatim persolvant Ecclesie quod olim Duci vel Comiti persolvebant, scilicet: quatuor boves et triginta gallinas, quatuor anseres, trecentos panes, triginta ydrias de vino, quadraginta cubulos avene. Et de servicio Comitis Curialis cubulum similaginis, cubulum millii, cubulum mellis, bovem unum, quindecim gallinas, ovem unam, quindecim ydrias vini, triginta cubulos avene et anserem unum. In Bachus sunt homines, qui debent ibidem reparare domos et dolia, molendinum et furnum pro necessitatibus fratrum tenere, et quocumque Comes Curialis preceperit pro necessitatibus Ecclesie ire. In Abbatis tum et fratrum arbitrio relinquatur, prout utilitati Ecclesie sue viderit expedire, reddituum vel serviciorum sibi debitorum consuetudines commutare seu conveniencius ordinare; dummodo id diligenter attendant, quod antiquoram reddituum vel serviciorum equipollencia in ipsius commutacionis seu ordinacionis teuore integra conservetur. Constituimus insuper, quod cuilibet libero homini aliunde venienti terram supradicte Ecclesie liceat habitare, et eidem monasterio ea, qua ceteri hospites serviunt lege, serviat et nullus eum impedire aut res eius detinere presumat, dummodo de recessione eius nullum domino, de cuius terra recessit, preiudicium inferatur. Sicut autem liber intravit, ita quando voluerit liber discedat. Sicut itaque Regni nostri consuetudo legittima exigebat, nos memoratos fratres Domus Chlareuallensis in prefate elemosine nostre possessionem per pristaldum nostrum, videlicet Martinum filium Woya Comitem legitime fecimus introduci. Qui pertinencias eiusdem Monasterii cum diligenti examine in scriptis redactas, prout in presenti pagina superius sunt descripte, sub sigilli sui testimonio roboravit. Statuimus eciam et Regali auctoritate sanctimus, quod hoc Monasterium nostrum de Toplica Regale sit, immune et liberum et a iurisdicione cuiuslibet iudicis preter Regis exemptum. Nullus Banus seu Comes, sen alius iudex infra terminos nostre potencie constitutus super populum ipsius Monasterii iudicare, vel in per tinencias eius iurisdicionem audeat exercere, preter personam Regis, vel cum iudicem, qui ad peticionem Abbatis fuerit Judex constitutus eidem Monasterio delegatus a Rege. Abbas vero plenariam et irrefragabilem habeat potestatem universum populum suum vel per se vel per suum Comitem Curialem iudicare, sub eius libertatis et potestatis plenitudine, qua Comites de Gorra eundem populum antea indicabant. Et ut breviter concludemus: dictum Monasterium de Toplica tanta libertatis, immunitatis et auctoritatis gaudeat prerogativa, quanta cetera Monastaria Regalia ex concessione antecessorum nostrorum preeminere noscuntur. Predictis fratribus nostris de Toplica de solucione tributi tam in exitu et introitu portarum, quam in ceteris locis Hungarie, in quibus mercaturas ad proprios usus exercebunt, eam concedimus libertatem, qua Agriensis et Pelisiensis Ecclesie ex Regali dono utuntur. Huius itaque elemosine nostre tenorem perpetuo ratum inviolabilemque fore statuimus, eumque auctoritate Regia perhenniter confirmamus per presentem paginam sigillo nostro munitam. Datum per manus Magistri Thome, Aule Regie Cancellarii et Bezprimiensis Prepositi, anno ab Incarnacione Domini MCCXI. Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reverendo Bertoldo Colocenci Electo et Bano existentibus, Kalano Quinqueecclesiensi, Bolezlao Waciensi, Catapano Agriensi, Symone Waradiensi, Desiderio Chanadiensi, Willelmo Transilvanensi, Gothardo Zagrabiensi, Petro Geuriensi, Roberto Bezprimiensi Ecclesias feliciter gubernantibus. Poth Palatino et Mussuniensi Comite, et Mychaele Waivoda existentibus, Petra Bachiensi, Jula Budrigiensi, Banchone Bichoriensi, qui et Curialis est Comes Regine, Marcello Keueyensi qui et Curialis Comes est, Ochus Suppruniensi, Nycholiao Posoniensi Comitatus tenentibus. Regni nostri anno sexto.
(Tkalcsics, Monumenta historica Episcopatus Zagrabiensis I. köt. 25. lap.)