In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie Rex etc. Licet omnia Cysterciensis Ordinis Monasteria, que olim bone momorie sancti patres nostri Reges Hungarie construxerunt, specialiter diligamus; eo quod et Deo firmius inherere, et tam assiduis quam devotis oracionum gemitibus celos pulsare, et ipsum celorum dominum frequenter pro nostris excessibus exorare crenduntur: Monasterio tamen de Toplica, quod de proprio fundavimus, Regni nostri anno primo, ampliori dilectionis prerogativa tenemur, eo quod Fratres Clarevallensis Cenobii ad sacrosancte religionis augmentum inibi convocavimus, qui et Deo indefesse serviant, et in districto examine nobis ipsius misericordiam valeant impetrare. Ut igitur temporalibus subsidiis sufficienter adiuti liberius Deo vacent, illis pro anime nostre et antecessorum nostrorum remedio dedimus Comitatum de Gorra, sicut illum possedimus cum Dux fuimus ultra Drawam, cum prediis et metis eorum, cum aquis et piscacionibus, cum terris et pratis, cum nemoribus et silvis et venacionibus, cum redditibus, serviciis, consvetudinibus et cunctis utilitatibus, que omnia ita libere teneant et in perpetum possideant, sicut ea possedimus; cum Dux fuimus ultra Dravam, preter sex generaciones. Addimus eciam huic donacioni nostre tantam libertatis prerogativam, quod nullus Banus, nullus Judex vel aliquis alius supra dictum Monasterium descendat, vel super populum eius preter bonam voluntatem Abbatis, vel eundem populum audeat iudicare vel in iudicium trahere ante cuiuslibet personam preter personam Regis. Statuimus eciam, quod Comes Curialis, quem Abbas constituerit, eandem potestatem habeat in exercendis iudiciis, quam habuit Comes noster, dum eumdem tenuimus Comitatum. Hospites autem et castrenses eiusdem Comitatus solvant Monasterio Toplice singuli de singulis mansionibus annuatim marturinas sicut nobis solvebant, et cubulum unum frumenti, et alium avene, cuius mensura erit quatuor pugnorum, a festo Mychaelis usque ad festum Omnium Sanctorum; et eodem tempore marturine solvantur. Cetere omnes ceteras consvetudines prosequuntur. Gostue, et Petro filio Murthe, quoniam Abbati Theobaldo et predecessoribus suis et Eccelesie fideliter servierunt, ad preces Abbatis ipsis et heredibus eorum concessimus de hominibus, quos ad predia que nunc tenent attraxerint, terciam partem marturinarum habere. Super hac autem donacione nostra fuit Herch, frater Rolandi et filius Bertholdi, qui eandem terram perambulavit et sepedicte Ecclesie fratribus assignavit. In hac tandem donacionis nostre paginam stb. (mint fentebb 70. sz. a.)
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 30. l.)