Andreas Dei gracia Hungarie Rex etc. Theobaldo Abbati et fratribus Toplice Cysterciensis Ordinis in perpetuum. Cum omnia Cysterciensis Ordinis monasteria, que olim bone memorie patres nostri Reges Vngarie construxerunt, specialiter diligamus, eo quod et Deo firmius inherere, et tam assiduis quam devotis oracionum gemitibus celos propulsare et ipsum celorum dominum frequenter pro nostris excessibus exorare creduntur: Monasterio tamen de Toplica, quod de proprio fundavimus Regni nostri anno primo, ampliori dileccionis prerogativa tenemur, eo quod fratres Clareuallenses ad sacrosancte religionis augmentum inibi convocavimus, qui et Deo serviant indefesse et in districto examine nobis ipsius misericordiam valeant impetrare. Ut igitur temporalibus subsidiis sufficienter adiuti liberius Deo vacent, illis pro anime nostre es antecessorum nostrorum remedio dedimus in perpetuum totum Comitatum de Gorra, sicut illum possedimus cum Dux fuimus ultra Dravam, cum prediis et metis eorum, cum aquis et piscacionibus, cum terris et pratis, cum nemoribus et silvis et venacionibus, cum redditibus et consvetudinibus et serviciis et cunctis utilitatibus, que omnia ita libere teneant, sicut ea tenuimus cum Dux fuimus ultra Dravam, exceptis sex generacionibus. Addimus eciam huic donacioni nostre tantam libertatis prerogativam, quod nullus iudex neque aliquis alius preter bonam voluntatem Abbatis super dictum monasterium vel super populum eiusdem Monasterii audeat descendere vel eundem populum iudicare vel in iudicium trahere ante quamlibet personam preter personam Regis. In hac tandem donacionis nostre pagina duximus inserendum: quod si quis Banus vel Judex vel quilibet alius, ex quo primam donacionem fecimus, videlicet Regni nostri anno primo, aliquid predicto Monasterio subtraxerit de terris vel pratis vel piscacionibus vel quibuslibet rebus aliis que supra nominavimus; liceat Abbati eiusdem loci ea repetere non obstantibus quibuslibet instrumentis a nobis vel a quolibet per falsam sugestionem impetratis. Igitur stabili firmitate sanctimus, ut nullus unquam hanc institucionis paginam audeat infringere vel ausu temerario contraire; quod qui presumpserit, iram Regiam cum omnium rerum suarum amissione tamquam reus lese Maiestatis absque retractatione aliqua se noverit incursurum. Et ut hec a nobis facta donacio nullis unquam temporibus valeat aboleri, ad preces verabilis Theobaldi tunc temporis eiusdem loci Abbatis presentem paginam sigilli nostri testimonio fecimus insigniri. Datum per manus Thome Albensis Prepositi, Hungarie Cancellarii, anno ab Incarnacione Domini MCCXIII. Regni autem nostri anno VIII.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 32. l.)