In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Regia benignitas circa sibi benemeritos consvevit congrue manum largitatis ampliare, pro quibus intercedit longanimis servicii fidelitas, et pro quibus morum probitas dignoscitur efficaciter allegare. Attendentes itaque dilecti ac fidelis nostri Barani Decani Zagrabiensis, fidelitatis constanciam, quam nobis in omnibus favorabiliter exhibuit, et digna remuneracione dignam esse perpendentes, in recompensationem sui servicii terram quorumdam duorum fratrum, videlicet Cehna et Weretk, castrensium Zagrabiensis Castri, sibi et suis successoribus contulimus libere et pacifice perpetuo iure possidendam, scilicet: ut sive vendendi sive donandi seu in testamento ecclesiis vel aliis personis relinquendi, cessante omni contradictione, liberam de cetero ex nostra auctoritate habeat potestatem. In cuius terre possessionem ipsum per pristaldum nostrum Martinum Banum, qui tunc temporis in illis partibus Banatus fungebatur dignitate, secundum Regni nostri consvetudinem fecimus indroduci. Prima igitur meta terre supradicte incipit a villa Scepnicha, predii eiusdem: Baran Decani; deinde tendit versus aquilonem et venit ad quandam publicam stratam, que in illis partibus via regis vocatur, et per eandem viam vadit usque dum predicta via intrat a quandam aquam nomine Tornua; et per eandem aquam derivatur donec predicta Tornua defluit in Zowam, et versus australem partem eadem Zowa circuit omnes alias terras eiusdem Barani Decani huic terre contiguas, de qua in presenti agitur, ac per eandem aquam Zowa revertitur ad supradictam villam Sepnicha unde primo meta processerat. Indulsimus eciam eidem Barano Decano, et per eum suis heredibus perpetuo marturinas C mansionum, de parte que nos contingit, ita ut nullus homo Bani ad colligendas marturinas transmissus super predictas C mansiones de populo iam dicti decani descendere, aut collectam marturinarum de cetero exigere presumat, sed totaliter sepedicto Barano Decano relinquat in pace colligenda. Ut autem hec a nobis suprafate terre ac marturinarum facta donatio nullis unquam valeat temporibus retractari, et ne quis sepedictum Baranum Decanum aut eius successores super hiis audeat de cetero molestare, presentem paginam sigilli nostri caractere fecimus insigniri. Datum per manus Thome Aulo Regie Cancellarii et Albensis Prepositi, anno ab Incarnacione Domini MCCXIIII. Venerabili Johanne Strigoniensi, Reverendo Bertholdo Colocensi Archiepiscopis existentibus, Kalano Quinqueecclesiensi, Cathapano Agriensi, Desiderio Cenediensi, Symone Waradiensi, Willelmo Ultrasylvanensi, Gothardo Zagrabiensi, Petro Geuriensi, Roberto Wesprimiensi, Jacobo Watiensi Episcopis Ecclesias feliciter gubernantibus. Nycholao Palatino et Comite Budruguiensi, Ocuz Bano et Comite Symigiensi, Jvla Woyawoda et Comite Zounukiensi existentibus, Salamone Bachiensi, - - Magistro Tawarnicorum, Micha Bihoriensi, Soyargdo Posoniensi, Johanne Supruniensi, Pothone Mussuniensi, Misca Ferrei Castri, Martino Cenadiensi et Curiali Comite, Nycholao Albensi, Comitatus tenentibus. Regni nostri anno nono.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 35. l.)