Notum sit omnibus has litteras inspecturis, quod nos Jauriensis Episcopus, et Waradiensis et de Beel Abbates indices fuimus a domino Papa delegati, in causa que uertebatur inter Abbatem Sancti Martini ex vna parte, et Abbatem et monachos Symigienses ex altera, super decimis prediorum, orreorum, cellariorum et populorum suorum, et parrochianorum Capelle Sancti Petri, et aliarum rerum que ad Symigiense Monasterium pertinebant. Haas decimas Abbas Sancti Martini predictus tamquam debitas suo Monasterio uendicabat. Cumque super hys coram nobis aliquamdiu fuisset processum; tamen recognoscentes Monachi, quod predicte decime ad ius et proprietatem Monasterii Sancti Martini pertinerent, iurauerunt in presencia nostra, se de cetero predictas decimas integre saluturos. Idipsum Abbas, qui postmodum successit, Herveus nomine, recognouit et promisit coram nobis, vnacum monachis suis, et testimoniales suas litteras et Conuentus concessunt Abbati predicto. Quarum tenor, talis est:
Notum facimus stb. quod Ego Herveus Abbas Sancti Egidii stb. (következik a somogyi konventnek 1215-ki elismervénye, mint azonnal 84. sz. a.)
Nos autem predictam recognicionem ratam et firmam habentes, has litteras testimoniales nostris sigillis munitas ad perpetuam rei memoriam et firmitatem fieri fecimus, ut censeantur publica munimenta. Actum est hoc anno Domini, M°CC°XV°.
(Dénes nádornak 1238. itéletleveléből, mint alább.)