In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerique Rex in perpetuum. Cvm Regie Celsitudinis munificencia nullis terminis coarcetur, sed optima in Principe donandi mensura inmensitas iudicetur: precipua tamen est erga benemeritos circumspeccio adhibenda, ne quis apud illum sui laboris premio defraudetur, qui sue liberalitatis beneficia cciam ad externos usque protendit. Inde est, quod fideli nostro Sebes Magistro Pincernariorum ob eximia sue probitatis et merita, et intemerate fidelitatis eius constanciam, predium quoddam Sengurg nomine ex nostra Regia largitudine a Chepano Bano Miche filio comparatum, cvm quatuor uillis eidem predio pertinentibus, quarum nomina sunt hec: Cheka, Joan, Cazteilan et Ybrehart, sibi et per eum heredibus suis perpetuo contulimus possidendam (így). Talem siquidem dicto predio cum uillis sibi pertinentibus donantes libertatem, quod super populum in illis commorantem nullus collectorum ponderum sine liberorum denariorum pondera seu liberos denarios de cetero presumat exigere, nec eciam ad parandas indagines uel fossata, seu eciam ad aliquod negocium castri ire constringantur. Concessimus autem prefato S. fideli nostro, ut in supradicto predio Sengurg forum ab omni exaccione tributi liberum possideat; ita quod nullus tributarius conuenientes ad iam dictum forum super exaccione tributi presumat indebite molestare. Uerum quia presentis priuilegij series prioris sigilli nostri munimine, quod in occisione Regine Gertrudis nostre dilectissime coniugis fuit deperditum, consignata fuerat, presentem paginam renouandam fore dignum duximus, et alio sigillo, quod contra false cauillacionis dolositates, que possent accidere, parari fecimus, ut facta per nos predicti predij Sengurg donacio tam nostris, quam nostrorum successorum temporibus firma semper et inretractabilis permaneret, in perpetuum roborauimus. Renouatum per manus Thome Albensis Prepositi et aule Regie Cancellarij anno ab Incarnacione Domini M°CC°XVI°. Venerabili Johanne Strigoniensi, Reuerendo Bertoldo Colocensi Archiepiscopis existentibus; Calano Quinqueecclesiensi, Cathapano Agriensi, Desiderio Cenadiensi, Symone Waradiensi, Willermo Vltrasiluano, Petro Geuriensi, Roberto Wesprimiensi, et aliis Episcopis Ecclesias feliciter gubernantibus. Jvla Palatino, Pousa Bano, Dyonisio Magistro Tawarnicorum et Comite Noui Castri, Ochuz Curiali Comite existentibus, Regni nostri anno XII°.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét töredéke vörös-sárga selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)