In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crouacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum Regie Celsitudinis munificencia nullis terminis coartetur, sed optima in Principe donandi mensura inmensitas iudicetur: precipua tamen est erga bene meritos circumspectio adhibenda, ne quis apud illum sui laboris premio defraudetur, qui sua liberalitatis baneficia eciam ad extraneos usque protendit. Eapropter fideli nostro Sebes ob continuum sue fidelitatis seruicium et prerogatiuam meritorum, quandam terram Costulan nomine in Comitatu Nitriensi sitam, et ad ipsum Castrum pertinentem, certis metis ex omni parte a circumiacentibus terris distinctam sibi et per eum suis heredibus jure perpetuo contulimus possidendam, et eum per pristaldum nostrum Hene consanguineum Hyrce quondam Comitis in possessionem eiusdem terre fecimus introduci; metas eciam a prefato pristaldo erectas ad maiorem rei certitudinem presenti scripto duximus inserendas. Dicta terra incipit ab aqua Dwdwag, ibi tenet metam cum terra ville Byssenorum; et inde ascendit superius, et inueniuntur arbores, et ibi sunt mete sub arboribus, videlicet terra congregata super stipites ipsarum arborum; ibidem eciam tenet metam cum filijs jobagionum de Nitria, videlicet Fonchol et fratrum suorum; et inde procedendo tenet metam cum villa Boguna; et ibi reperitur vallis, et per vallem eundo superius tenet metam cum terris villa Radichov; et ibi reperitur quedam via que separat dictam terram a terris villa Wyteluche, positis tamen terreis metis aliquibus iuxta eandem viam; eciam eadem via viterius procedens separat terram sepedictam a terris filiorum Johannis, Mathei videlicet, Petri et Emerici; inde inuenitur vallis, per quam transit eadem via, in cuius medio est quedam pirus, super cuius stipitem terra congregata est pro meta; vbi eciam tenet metam cum filijs Herche, Stepano videlicet et Zobozlov; et inde aquam Dwdwag, et aquam Bysturus; postea et inde transiens per medium prati venit ad vnum locum, qui vocatur Feketesar, vbi tenet metam cum villa Bey, terris eiusdem ville Bey pertingentibus vsque ad dictum Feketesar; et inde eundo inferius vadit ad pratum vbi est pirus, super cuius stipitem terra congregata est similiter pro meta; et ibi tenet metam cum villa Byssenorum et villa Bey; et inde transiens predictum fluuium Dwdwag reuertitur ad primam metam. Verum quia presentis priuilegij series prioris sigilli nostri munimine, quod in occisione Regine Gertrudis nostre dilectissime coniugis fuit deperditum, consignata fuerat: presentem paginam renouaudam fore dignum duximus, et alio sigillo, quod contra false cauillacionis dolositates que possent accidere, parari fecimus, ut facta per nos iam dicte terre Costulan nomine prefato Sebus Magistro, et per eum suis legitimis successoribus donacio tam nostris quam nostrorum successorum temporibus firma semper et inretractabilis permaneat, in perpetuum roborauimus. Renouatum per manus Thome Albensis Prepositi et aule Regie Cancellarij anno Dominice Incarnacionis M°CC°XVI°. Venerabili Johanne Strigoniensi, Reuerendo Bertoldo Cholocensi Archiepiscopis existentibus; Kalano Quinqueecclesiensi, Kathapano Agriensi, Willelmo Vltrasiluaniensi, Desiderio Cenadiensi, Petro Geuriensi, Roberto Vesprimiensi, Stefano Zagrabiensi, Jacobo Vaciensi Episcopis Ecclesias feliciter gubernantibus. Jula Palatino, Pousay Bano, Dionisio Magistro Tauarnicorum et Comite Noui Castri, Ipoc Wayuoda, Ocuz Curiali Comite existentibus, Regni nostri anno duodecimo.
(A győri káptalannak 1397. »quartodecimo kalendas Nouembris,« »Comites Temel et Petrus filij Petri; ac Thomas filius Johannis de Zenthgyurg; item Georgins et Nicolaus filij Nicolai de Bozyn« kérésére kiadatott átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)