In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmatie, Chroatie, Rame, Seruie, Galitie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cvm Regie Celsitudinis munificencia nullis terminis coartetur, sed optima in Principe donandi mensura inmensitas iudicetur: precipua tamen est erga bene meritos circumspectio adhibenda, ne quis apud illum sui laboris premio defraudetur, qui sue liberalitatis beneficia etiam ad extraneos usque protendit. Inde est, quod fideli nostro Thome Comiti Nytriensi ob continuum sue fidelitatis seruitium et insignia meritorum, terram quandam Bozen nomine, que ad Castrum Posoniense pertinebat, certis metis undique a circumiacentibus terris distinctam, sibi et per eum suis heredibus iure perpetuo contulimus possidendam, et per Pothonem tunc Comitem Posoniensem ipsum in possessionem eiusdem terre fecimus introduci; qui ad metas eleuandas circumquaque quendam suum contubernarium Gregorium nomine destinauit. Mete autem hoc ordine disponuntur: Prima meta est caput Zolose; inde uadit ad fluuium Hylyunit; transito autem Hylyunit tendit superius ad quandam uiam diuidentem terram uille Mhyr a terra, quam dicto Comiti Thome concessimus; et per eandem uiam tendit ad fluuium Bistric; et per Bystric tendit superius usque ad locum, ubi dictus Bystric scinditur in duas partes, et per sinistram partem tendit superius usque ad caput; a quo loco transiens per mediam uiam Jablan uenit ad uiam Misle; et tendendo parum superius per eandem uiam declinat ad sinistram dimissa illa uia, et ibi est meta lignea; a qua descendendo peruenit ad caput fluuij Luthynt, qui separat predictam terram a terra ville Turdune; et per dictum Luthynt dencendendo venitur ad quandam viam, que uia transiens per pratum, quod dicitur liget, ducit ad quandam fossatam; transit illam, et per eandem uiam procedit aliquantulum, et via derelicta tendendo ad sinistram peruenit ad fluuium Succa; et per eundem fluuium tendit inferius ad unum nemus, quod dicitur Lipounuc; et de Lipounuc incipit tenere metam cum uilla Svslan, et uadit usque ad nemus; quo nemore transito per medium tendit superius, et per metas de terra procedendo, sinistra parte pertinente ad villam de Suslan, quod est ad dextram est dicti Thome Comitis usque ad primam metam. Inter dictas tamen metas sunt multe alie mete de terra et super arbores, quas necesse non est nominare. Verum quia presentis priuilegij series prioris sigilli nostri munimine; quod in occisione Regina Gertrudis nostre dilectissime coniugis fuit deperditum, consignata fuerat; presentem paginam renouandam fore dignum duximus, et alio sigillo, quod contra falsa cauillacionis dolositates, que possent accidere, parari fecimus, ut facta per nos predicte terre Bozen donacio tam nostris quam nostrorum successorum temporibus firma semper et inretractabilis permaneret, in perpetuum roborauimus. Renouatum per manus Thome Albensis Propositi et aula Regie Cancellarij, anno ab Incarnacione Domini M°CC°XVI°. Venerabili Johanne Strigoniensi, Reuerendo Bertholdo Colocensi Archiepiscopis existentibus. Calano Quinqueecclesiensi, Cathapano Agriensi, Desiderio Chenadiensi, Symone Waradiensi, Willelmo Transsiluanensi, Petro Gevriensi, Roberto Wesprimiensi, et alijs Episcopis Ecclesias feliciter gubernantibus. Jvla Palatino, Pousa Bano, Dyonisio Magistro Tawarnicorum et Noui Castri Comite, Ochuz Curiali Comite existentibus, Regni nostri anno XII°.
(Eredetie bőrhártyán, a. kék-sárga-vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban. Az okmánynak része kiadva Fejérnél Cod. Dipl. VII. köt. 2. r. 475. l. V. ö. U. o. 484. l.)