In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie Lodomerieque Rex in perpetuum. Excellentissima Regum dapsilitas (így) licet eciam ad extraneos bone commendacionis fragrancia dilatari debeat; ad illos tamen copiosius largicionis sue dona debet extendere, qui sua Regie Maiestati non tantum fideliter, uerum eciam indesinenter inpederunt seruicia, nec condigna suis laboribus receperunt beneficia. Cum itaque noster fidelis et dilectus Sebus Comes per eximia probitatum opera, per indecidue fidelitatis obsequia coram oculis nostris indesinenter claruisset, in suorum recompensacionem meritorum, licet quod facimus pro minimo reputemus, tributum fori Cheturthuc in uilla sua constituti, et similiter pedagium cum tribu (kijavítva; előbb volt pon) tis de Diduag super suam terram existentis racione nostre porcionis, saluo iure aliorum, tam ei quam suis heredibus contulimus in perpetuum possidenda, per presencium scripta tam Comiti de Poson, quam omnibus aliis, ad quos presens pagina peruenerit, auctoritate Regia districtissime precipientes, quatenus memoratum nostrum fidelem et eius heredes super hac nostra donacione nullatenus impedire, nec aliquatenus presumpmant molestare. Verum quia mordax et insopita malorum pernicies, bonorum actibus inuidens et quieti, quod ordinatum est legitime, molitur retractare; vt hec a nobis pro multiplici continue fidelitatis exigencia nostro fideli facta donacio per omnia successo rum nostrorum tempora salua semper et inconcussa permaneat, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus Hungrini Magistri aule nostre Cancellarij anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo septimo decimo. Venerabili Johanne Strigoniensi, Reuerendo Bertoldo Colocensi Archiepiscopis existentibus; Calano Quinque-Ecclesiensi, Desiderio Chenadiensi, Willermo Transiluano, Roberto Wesprimiensi, Simone Waradiensi, Petro Geuriensi, Jacobo Waciensi, Stephano Zagrabiensi, Thoma Agriensi Electo Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Jula Palatino, Dionisio Magistro Thauarnicorum et Comite Noui Castri, Bancone Bano, Rophoyn Woyuada, Ochuz Curiali Comite, ceterisque Comitatibus Comitatus tenentibus, Regni nostri anno terciodecimo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek hátához a királynak nagy alaku pecséte vörös selyemzsinórral van függesztve, a budai kir. kamarai. levéltárban.)