In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracie Hungarie, Dalmatie, Crohatie, Rame, Servie, Gallitie, Lodomerique Rex in perpetuum. Sicut mortale genus hominum sue libertatis dignitati, quam a primis generantibus cunctis equalem habuerat, abutendo tradita sibi potestate, meruit spoliari: sic eiusdem posteritatis successio, si bonis resurgat opelibus, in quolibet hominum pristine conditionis remedio meretur reformari. Hinc est, quod nos salubriter ammoniti, presentium atque posterorum noticie clarescere volumus: quod ad honestas preces fidelium nostrorum: Venerabilis videlicet D(esiderii) Chonadiensis Episcopi, et Ciriaci Zagrabiensis Prepositi quendam hominem nomine Egidium, qui a primogentoribus suis ad Banatus dignitatem servicio pertinebat, cum omnibus suis heredibus, per cum habitis et habendis, et cum terris et prediis ad eum sive iure hereditario sive alio quocumque modo pertinentibus, perpetue libertati donavimus, ita videlicet: ut tam ipse quam eius successores, nec Bano nec cuiquam hominum ratione pristine conditionis respondere teneatur; sed cum omnibus suis heredibus, inter nostros servientes computabilis habeatur. Predia autem dicti Egidii, que nostre audientie, cum omnibus terminis ipse Egidius pro confirmatione recipienda declaravit, sunt hec: Insula, Craztenica, Preulaca, Selin, Cherenlec, Rucha, Quiquinik. Prima meta terre predicte Insule, incipit a rivo qui vocatur Ztrugua, et desinit in viam proximam que ducit per campum, qui vocatur Surina; et transit magnam silvam et veniet ad rivum, qui vocatur Mlaca; et iuxta illum descendit usque ad arborem mali; postea tendit in hornum, deinde venit in ulmum; deinde desinit in proximum fontem, qui est in Zawnca; et per illem descendit in rivum, qui est in meta domini Episcopi; et per ipsum transit et desinit ibidem in proximam viam; et per illam venitur in arborem populum, et transi ibidem campum; et veniet ad arborem nucum; inde revertitur ad predictnm rivum, qui vocatur Ztrugua, et in ipso descendit et finitur in magna Zowa. Prima meta dicte terre Craztenice incipit a quodam rivo, qui exit de Zowa, qui eciam vocatur Martuwice; et iuxta illum descendit usque ad proximum nucum; deinde tendit in piscinam, et iuxta illam descendit usque ad rivum, qui vocatur Zowichka glowa, et ibidem transit et intrat alium rivum, qui vocatur Dulga mlaca; et in illo tendit sursum quoadusque pervenitur ad magnam arborem populi; de illa tendit ad minorem populum; et inde procedens tendit in Zowam, et ibi finitur. Prima meta terre supradicte Preulaca incipit ab orientali parte ab ipsa Zowa, in loco qui vocatur transitus leprosorum, et ducit per proximam viam in rivum qui vocatur Mertuwica; et per illum descendit usque ad proximam pirum, iuxta quam composita meta est; inde ducit in hornum, deinde tendit ad rivum, qui vocatur Obonin, iuxta quem alia composita meta est circa quatuor arbores hornos; et tendit iuxta predictum rivum usque ad aliam compositam metam circa duas ulmos; deinde ducit ad magnam ulmum, et ibi transit agrum et veniet ad arborem mali; inde itur in magnam viam ad pirum, circa quam meta est, et tendit in ipse via usque in rivum qui vocatur Coztnica; et per illum tendit sursum, usque alium rivum qui vocatur sicca Coztnica; inde tendit sursum et veniet in fraxinum; inde tendit sursum usque ad pirum, inde transit aliam pirum et vadit ad ulmum, inde itur ad cerasum siccam, que stat secus rivum qui vocatur Mlaca; inde tendit sursum ad cerasum nigram iuxta Mlaca; inde tendit ad pirum iuxta ripam, que vocatur Ztrugua, iuxta illam descendit usque ad predictum fluvium Zowa, qui est iuicium et finis eiusdem predii. Prima meta terre que vocatur Selin, incipit ab occidentali plaga a fonte, qui vocatur Zlatouzti iuxta ecclesiam Johannis Baptiste; et descendit in fonte ipso usque ad divisionem ipsius, una pars ipsius fontis tendit contra meridionalem partem, in qua predicta dirigitur meta, et tendit in alium rivum, qui vocatur Odra; per illum descendit versus orientalem partem, et venitur ad rivum secundum supradicti fontis Zlatousti, et tendit in caput ipsius et ibi finitur. Prima meta terre Chernelec, incipit a parte orientali in magna arbore fagi, iuxta rivum qui vocatur Jelseuz et tendit in proximum montem ad aliam fagum et ascendit sursum per vallum et veniet in hornum; deinde veniet in viam que est in cacumine eiusdem mon tis, per illam tendit ad magnam hornum, circa quam composita meta est; et ibi transit viam, et descendit alia parte de predicto monte ad arborem castanearum; deinde descendens transit ripam et venit in pirum circa quam composita meta est; inde tendit sursum in alium montem ad viam, que in cacumine ipsius est, is qua meta circa hornum composita est, de illa transit duas compositas metas et venit in prunus arborem; inde itur sursum usque in bivium, in quo composita meta est circa hornum; inde itur sursum ad arborem mali iuxta vineam, inde tendit versus orientalem plagam et veniet in hornum, de ipse descendit ad pirum, et descendit donec veniat in supradictum rivum, qui vocatur Jelshewec. Prima meta terre Rucha est contermina terre Munozlou, terre scilicet filiorum Macharei Comitis; inde tendit ad Zawam; deinde in Lachinam, inde pe silvam redit et conterminatur iterum terre predicte filiorum Macharei Comitis. Prima meta terre supradicte Quiquinik, incipit ab ipsa Quiquinik, et descendit in Lomnicam; inde ascendit in fluvium qui vocatur Ses; inde ascendit in bivium, quod dicitur Pomneu; inde in Wericam fluvium, inde ascendit per vallem et redit in Caluucz. Ut igitur hec a nobis facta libertatis donacio, per omnia nostrorum successorum tempora salva semper et inconcussa permaneat, presentem paginam concessimus, sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus Magistri Hugrini Aule Regi Cancellarii, anno ab Incarnatione Domini MCCXVII. Venerabili Johanne Strigoniensi, Reverendo Bertoldo Colocensi Archiepiscopis existentibus, Calano Quinqueeclesiensi, Desiderio Chonadiensi, Wilelmo Ultrasilvano, Symone Waradiensi, Jacobo Waciensi, Roberto Vesprimiensi, Petro Geuriensi, Stephano Zagrabiansi, Thoma Agriensi Episcopis Ecclesias feliciter gubernantibus. Jula Palatino, Bancone Bano, Dionisio Magistro Tawarnicorum et Comite Novi Castri, Rophoyn Woiwada, Ochuz Curiali Comite, et ceteris Comitibus Comitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio decimo.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 36. l.)