In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Ungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum ea, que bonorum deliberacione legitima disponuntur, et maxime que Regia pertractat auctoritas, salva semper et inconcussa permanere debeant. Ad universorum presencium atque posterorum noticiam clarescere volumus: nos in commutacionem ville Turdos, quam nostris fidelibus Paulino Comiti et Jacobo dederamus, et postmodum Sancte Strigoniensi Ecclesie contulimus, terram ville Burin, que ad Castrum Posoniensi prius pertinebat, exceptis castrensibus, memorato Paulino Comiti et Jacobo et eorum heredibus, per nostrum fidelem Lampertum filium Omodey, in perpetuum contulisse; ita videlicet: ut sicut Strigoniensis Ecclesia villam Turdos iurisdiccione perpetua suscepit possidendam, eodem iuris ordine sepedicti Paulinus Comes et Jacobus frater eius et eorum successores, tamquam sua patrimonia possideant in perpetuum sine condradiccione, sub eisdem metis et terminis, quibus unquam plenarie nec non pacifice iam dictum Posoniense Castrum possidebat. Cuius mete conterminales sunt hii: versus orientem populus monasterii Sancti Martini de Pannonia, de Sala, hinc procedendo conterminatur ville Zemere; hinc tendit ad villam Mynolth nomine Beren versus meridiem; hinc transit aquam Duduag, et transit procedendo iuxta Beren, villam Moynolth memorati; hinc ad villam Zele, ita quod in terra, pratis et silvis et piscinis Zele, villa Beren Posoniensis suam habet legitimam porcionem; hinc participat metas cum udvornicis Regis versus occidentem; hinc tendit ad villam Nek castrensium; et inde circuiens venit ad predium Berecie, domine Bogosloe, et transiens Duduag versus Sala Abbatis, conterminatur predio Sebus Comitis, nomine Thumoy versus occidentem; hinc procedit ad tres populos et rediens ad terminos populorum Abbatis Sancti Martini venit ad priorem metam. Ut igitur hec per nos facta donacio pariterque disposicio per omnia successorum nostrorum tempora salva semper et inconcussa permaneat presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus Magistri Hugrini Aule Regie Cancellarii, anno ab Incarnacione Domini MCCXVII. Venerabili Johanne Strigoniensi, Reverendo Bertholdo Colocensi Archiepiscopis existentibus, Kalano Quinqueecclesiensi, Desidero Chanadiensi, Villelmo Ultrasilvano, Symeone Waradiensi, Roberto Wesprimiensi, Jacobo Waciensi, Petro Geuriensi, Stephano Zagrabiensi, Thoma Agriensi Electo Episcopis Ecclesias feliciter gubernantibus. Jula Palatino, Bancone Bano, Dyonisio Magistro Tavarnicorum et Comite Novi Castri, Rophoyn Voyvada, Ochuz Curiali Comite, ceterisque Comitibus Comitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio decimo.
(Tkalcsics, Monumenta hist. Episcopatus Zagrabiensis I. köt. 47. l.)