Petrus Quinqueecclesiensis Prepositus et totum eius Ecclesie Capitulum omnibus, ad quos presentes littere peruenerint salutem in Domino. Quum ea que geruntur in tempore labi solent cum tempore; dignum est, vt ea que posteritatis memorie commendanda sunt, litterarum testimonio confirmentur. Inde est, quod vniuersitati vestre notum esse volumus, quod Petrus filius Endus, ex consensu Illustrissimi Regis Andree, tertij Bele Regis filij, ab Endus filio Atha predium quoddam nomine Basal, cum quatuor capitibus libertinorum, octoaginta quatuor marcis comparauit, eique pecuniam per manus duorum, Nicolai scilicet filij Esav, et Nicolai filij Sebastiani, quos inter ipsos Regia Celsitado pristaldos destinauerat, in presencia nostra plenarie persoluit. Terminus autem illius predij, sicut ex relacione duorum pristaldorum, et vtriusque partis assensu (így), incipit de Rywo Alma, et vadit per paruam vallem ad Orman ad occidentem; et inde uadit versus aquilonem in uia, et peruenit ad terram Sancti Jacobi; inde uadit ad orientem ad vnum riuum qui vocatur Kutusd et per eundem riuulum vadit ad occidentem, et ibi ascendit per uallem; et ibi meta, que est communis cum villa Symigyensi, que vocatur Bato, et per vallem uadit ad occidentem ad magnam viam, que vocatur via Imperatoris, et illa uadit ad orientem, et ibi meta que est communis cum villa Abbatis Sancti Martini, que vocatur Ruorch, et per eandem viam ad pontem Alma, qui vocatur magnus pons, et per eundem fluuium Alma versus meridiem iuxta predium Zuda, et inferius ad terram Stephani filij Martini; inde ad terram Jacobi filij Wagyus; inde ad eundem locum vnde incepimus; et ibi est terra Benedicti filij Martini. Huic vendicioni, et illius terre circuicioni assenserunt omnes vicini circumiacentes, quorum nullus secundum assercionem pristaldorum supradictis metis contradixit; affuit eciam Pousa frater supradicti Endus, qui predium illud uendidit, et alij quam plures, quorum nomina longum est enarrare. Et ne de cetero super hoc aliqua controuersia possit oriri, placuit tam pristaldis, quam partibus, vt hoc testimonio nostro firmaretur. Vt igitur hoc perpetue stabilitatis robur optineat, nos ad peticionem ipsorum presentes litteras sigillo Capituli nostri communitas huius rei testimonium perhibentes Petro contulimus, rogantes et obsecrantes in Domino, ne quis eorundem testimonio contradicere presumat. Actum est hoc anno Dominice Incarnacionis M°CC° decimo septimo, indiccione quinta, epacta XI. concurrente sexto. Domino ac patre nostro Calano Quinqueecclesiensi kathedre feliciter presidente; Tyburcio Preposito de Posoga existente, Lodomerio Preposito Sancti Johannis et Archydiacono de Baranya, Michaele Hospitali Magistro, Laurencio Cantore, Johanne Archydiacono de Tolna, Paska Archydiacone de Ozyuagh, Garino Archydiacono de Marchia, Jacobo Archydiacono de Wathy, Petro Archydiacono de Walko, Johanne Archydiacono de Regun, Georgio Custode.
(A pécsi káptalannak 1350-ki »Johannes filius Pauli de Zenthelsebeth de genere Gewr« kiadott átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)