In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas Dei gracia Ungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum ex Regis Regum testimonio plene cognoverimus, immunda queque per elemosinarum largicionem posse penitus emundari, et alibi scriptura mercenarium condigna mercede dignum esse manifestat: idcirco gravissimas et non modicas expensas, quas dilectus et fidelis noster frater Pontius de Guce, per Hungariam et Sclavoniam Domorum Milicie Templi Magister, ob honorem Regium nostrique corporis securitatem, tam eundo ultra mare, quam redeundo per Greciam, de bonis Domus fecit, considerentes; per cuius consilium et auxilium post Deum, sicut credimus, ad propria remeavimus, labores quoque continuos, quos nobiscum, et propter Nos, Serenissimamque coniugem nostram Y. Reginam sustinuit, pre oculis Regie Maiestatis habentes, et insuper ad peticionem ipsius Regine, nec non pro salute tam corporum quam animarum nostrarum, terram quandam in Croacia, terre Castri de Sten, et terre de Modruz et de Bozane contiguam, Guzke nomine, cum omnibus pertinencijs suis integraliter et absque ulla diminucione, in recompensacionem expensarum et laborum, quos dictus Magister frater Pontius de Guce propter nos et dominam Reginam, sicut prediximus, sustinuit, Sacre Milicie Templi ita libere, sicut ceteras helemosinas, quas in Regno nostro possident, obstante nullo priuilegio super predicta terra prius vel posterius forsitan impetrato, iure perpetuo contulimus possidendam; videlicet quod nullus Banus, nullus Comes, nullus Baiulus, siue quilibet alius, super populum in predicta terra commorantem, absque licencia et voluntate fratrum Templi presumat descendere, uel ipsum super exaccione alicuius collecte casu quilibet molestare. Et in possessionem terre prefate fratres Domus Templi per fidelem yobagionem nostrum Dodomerium Comitem fecimus introduci. Cuius terre prima meta incipit iuxta rivulum qui vocatur Gernowize; inde vadit versus meridiem ad locum qui dicitur Cedelou; inde usque Wrata, ubi est tercia meta; hinc vero tendit versus Busan usque Bame Camenice, que est diuisio inter Busan et Gueshe, ubi lapis est fixus, ibique est area triturandi; inde protenditur usque in Crastino, ubi est ecclesia Sancti Georgij Sanctique Marcy; inde ad aquam que est iuxta Watenic; inde ad montem Malecenic in Chesche et Vinador versus occidentem; inde uadit ad Jeccenize; inde protenditur ad Cherniche uersus orientem; inde siquidem uersus diuisiones de Guezke et Modrus ad lapidem qui vocatur Pes Ursi; inde uero ad montem Plaz; inde quidem diuiditur in montem Plaz et Gueske; hinc tendit ad Gernewize; inde uero reuertitur ad priorem metam, videlicet ad riuulum Gernowize. Ut autem hec a nobis Deo et Sacre Domui Templi facta donacio nullis unquam ualeat temporibus retractari, presentem paginam aurei sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus Ugrini aule Regie Cancellarij et Colocensis Archielecti, anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo XVIIII°. Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo existente; Wilhelmo Ultrasiluano, Desiderio Cenadiensi, Roberto Vesprimiensi, Thoma Agriensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Stephano Zagrabiensi, Cosma Geuriensi Eyiscopis, Ecclesias feliciter gubernantibus. Nicolao Palatino et Supruniensi Comite, Neuka Woiuoda existentibus; Micha Bihoriensi, Demetrio Ferrei Castri, Smaragdo Posoniensi, Batiz Mussuniensi Comitatus Comitibus tenentibus. Regni nostri anno sextodecimo.
(III. Honorius pápának 1226-ki megerősítő bullájából Theinernél; Vetera Monumenta hist. Hung. Sacr. illustr. I. köt. Róma 1859. 68. l. Hiányosan kiadva Fejérnél Cod. Dipl. III. köt. 1. r. 272. l.)