Nos Conuentus Domus Hospitalis de Churgo damus pro memoria; quod secundum continenciam litterarum Conuentus de Zala vidimus contineri, quod Comes Julad, et Arnoldus filius suus, in solucionem quadraginta marcarum Comiti Ochuz soluere tenebantur in duobus terminis, uidelicet uiginti marcas in octaua Sancti Martini partim in denarijs banalibus et partim in extimacione condigna, alias uero niginti marcas inoctaua Pasce soluere tenebantur. Hoc adiecto tamen, quod idem Julad Comes, ac filius suus Arnoldus, pro ipsis quadraginta marcis quandam possessionem eorum in pignore obligauaerant Harazna uocatam iuxta Drauam eziatentem; cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis usque finalem solucionem Comes Ochuz possidebit; et si tamen ipsum terminum pretermitteret in soluendo; extunc incurreret penam duppli. Ceterum ipsis terminis aduenientibus, uidelicet in primo termino pro Comite O. St. Comes coram nobis comparuit; ipso alio termino adueniente pro eodem domino suo Comite O. Crisius plebanus coram nobis comparuit; et quia in duobus terminis modo aliquo pro dicto J. et Arnoldo filio suo nullus comparuit; idcirco (in)current penam duppli, uidelicet octoginta marcarum. Datum in uigilia Sancti Georgij martiris.
K ívűl: Contra Julad Comitem ac filium suum Arnoldum quadraginta marcis insolutis.
(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)