In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Munificencie Regalis inmensitas licet ad quoslibet manu largiflua equaliter habere se debeat; ad illos tamen vberiori gracia tenetur diffluere, qui ad Regis honorem et Regni commodum sua diligenter impederunt seruicia, nec condigna laboribus receperunt beneficia. Hac itaque consideracione ammoniti tam modernis, quam futuris notum esse volumus: quod cum ultra mare proficisceremur, filijs Oslw Comitis, videlicet Belud et Oslw, in recompensacionem fidelis seruicij, quod nobis indesinenter exhibuerunt, quandam terram vduornicorum nostrorum, cum incolis eiusdem, perpetuo contuleramus possidendam. Habitis autem consilijs Principum nostrorum dictam terram cum incolis eiusdem tam a pretaxatis hominibus, quam ab alijs omnibus, quibus terras vduornicorum contulimus, censuimus recipiendas. Sed ne prenominatos fideles nostros immunes bonis Regalibus reddamus, pro restauracione iam dicte terre duas villas, videlicet Mugurchs et Boborchs, cum omnibus pertinencijs suis, scilicet aquis et omnibus - - - - - ad eas villas pertinentibus, quas a Castro nostro Supruniensi recipientes eis contulimus, sicut a tempore bone memorie Regis Stephani incole earundem possederunt, eis et posteritatibus eorum cum nostra gracia per nostrum fidelem Mauricium de Puku, contulimus perpetuo possidendas. Quarum terrarum mete sic incipiunt: Prima meta terre Mugurchs incipit ab horiente iuxta predium Andrea filij Pauli, et vadit ad meridiem ad quoddam predium eiusdem Andree vsque ad Belunpotoka; inde tendit inferius ad aquam Rebucha ad Boncholtorma; inde descendens per Rebucham, et quidquid intra eandem est, totum ad Mugurchs pertinet; inde tendens ad septemtrionem vadit inferius ad insulam Turgrad; inde ad stagnum Seuud, quod ad Mugurchs pertinet; inde ad pratum desertatum. Prima meta ville Boborchs incipit ab horiente iuxta terram Petri filij Endus; inde vadit ad meridiem et conterminatur cum villa dicti P(etri) nomine Coun; inde eundo conterminatur ville Deer, videlicet jobagionum Castri Geuriensis; inde tendens ad occidentem conterminatur ville Putuk; deinde eundo conterminatur terre Oslonis Comitis; inde tendit ad septemtrionem - - - - - am Boborchs filij Phonchol; inde eundo conterminatur ville Magluca; inde reuertitur ad metam priorem, et ibi terminatur. Vt igitur hec a nobis facta donacio inconcussa permaneat, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus Cleti Au(le nostre Cancellarij) anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo vigesimo. Venerabili Johanne Strigoniensi, Reuerendo Wgrino Colocensi Archiepiscopis existentibus; Roberto Wesprimiensi, Guillelmo Transiluano, Desiderio Chanadiensi, Jacobo Waciensi, Stephano Zagrabiensi, Alexandro Waradiensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Thoma Agriensi, Cozma Geuriensi Episcopis existentibus et Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Nicolao Palatino et Comite Supruniensi, Ochuz Bano, Neuka Wojawoda, Dionisio Magistro Dapiferorum et Comite Vosuariensi, Bathizio Musuniensi, Jula Budrugiensi, Ladizlao Magistro Agasonum et Comite de Posoga, Benedicto filio Samud Comite de Castro Nouo, et ceteris Comitibus Comitatus tenentibus, Regni nostri anno XII.
(Régi másolat a budai kir. kamarai levéltárban; igen hiányosan kiadva Fejérnél III. köt. 1. r. 300. l.)