In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Galitie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Regie dignitatis incumbit officio, ut illorun peticiones, quos Regni utilitati honorique Regie Corone pervigiles experto cognoverit, benigno favore prosequatur. Hinc est: quod terram quandam sub Keymuk, nomine Kemesnice, quam pater noster felicis memorie Rex Bela, maiore Ochuz, patre videlicet Ochuz Bani abstulerat, et Zagrabiensi Ecclesie per privilegium contulerat perpetuo possidendam, ad instanciam dilecti et fidelis nostri Ochuz Bani, et maxime quia in ducentis marcis persolvendis, quas nobis de ultramarinis partibus remeantibus accomodaverat, sibi tenebamur, eodem iure et libertatis titulo quo Ecclesia eam possidebat, scilicet: nec marturinas nec alias exacciones que sunt vel que forte in Banatu emerserint, nec vitualia Banatui, nec Vicebano, incole earumdem terrarum solvere tenebantur, per fidelem nostrum Reinolt filium Pertolt sibi et per eum suis heredibus iure perpetuo possidendam restituimus, et per eundem Reinolt, Ecclesie Zagrabiensi, ne ei iniuriari et predecessorum nostrorum elemosinas velle retractare videremur, pro predicta terra nomine Kemesnice, terras eundem equivalentes de nostris terris propriis, scilicet: de terris Castri Zagrabiensis terras videlicet: Rodos, Widuse, Cupuc et Braten, a Castro Zagrabiensi exceptas, ad beneplatcitum Episcopi et tocius Capituli, eisdem debitis et serviciis, quibus incole earundem terrarum Banatui servire tenebantur, Ecclesie perpetuo possidendas contulimus, concedentes earumdem terrarum inhabitatoribus, quod nec marturinas, nec descensum, nec alias exacciones, que forte emerserint in Banatu, nec Banatui, nec Vicebano solvere teneantur, sed Ecclesie tantummodo. Ad maiorem eciam cautelam dictas terras per superius nominatum Reinolt certis limitibus undique distinqui precepimus. Prima igitur terre Rodos meta egreditur de Sowa, et venit cum metis de terra assignatis ad fossatam Mlaca usque ad viam, inde reflectitur versus aquilonem et tendit per metas in longum Mlaca, in qua diucius vadit per metas ad arborem narfa, inde in magna via ad arborem tulfa, sub qua est meta terrea, inde in eadem via vadit per metas usque ad terminos Girymla, que est terra eiusdem Ecclesie ab antiquo, semper a dextris terra populorum Regis remanente, a sinistris vero Ecclesie; inde reflectitur versus occidentem et metis assignatis, tam sub piro, quam sub aliis arboribus vel in campis tendens diucius, reclinatur versus meridiem, etper metas vadit ad pirum, sub qua est meta, transitque aquamad sambucum ubi est meta, inde vadit ad arborem cerasi iuxta quam in eadem aqua paululum tendens superius vadit ad narfa, inde per metas tam terreas quam arbores intrat Sowam, semper a dextris et a sinistris Ecclesie pertinentibus, et in Sowa meta vadit inferius unde prius processerat, et medietas aque Sowe pertinet ad Ecclesiam. Item meta terro Cupuc et terre Widuse incipit ab oriente iuxta metas Episcopi sub quercu, inde vadit ad silicem sub qua est meta iuxta aquam, inde vadit per metas versus aquilonem ad puteum Lubawod, ubi est meta sub piru, inde vadit per viam ad cacumen magni montis ubi est meta et (in)vertice eiusdem montis vadit ad Jazanouc, pars montis a sinistris pertinet ad Ecclesiam, inde descendit per metas versus meridiem ad puteum, inde intrat aquam Blizna in qua vadit inferius diucius et exiens de aqua ascendit montem Sterma pec, de quo descendit per metas ad puteum, inde transiens vallem ascendit monten ad metam in quo vadit paululum per metas et descendit ad sorbum tenens metas cum Herceg, inde descendit in Blizna-potoka, in quo procedens paululum exit ad viam Struscogoy per quam per metas vadit ad aquam Zucher, tenens metas cum populis Regis, inde conterminatur terre prememorate Ecclesie antiquori, semper a sinistris meta spectante Ecclesie. Item meta terre Bratonis incipit ab occidente de quercu et tendit versus orientem in via ad pirum, inde vadit ad lapidem per metas ubi conterminatur terre Banconis, hinc per metas procedens conterminatur terre Episcopi, inde ad quercum, inde ad avellanam inde ad quercum, hinc ad aquam Yelsouc, in qua parum procedens transit ad pirum ubi est meta, inde in montem ad quercum, deinde ad viam inde per metas ad Hodud, hinc in montem ad sorbum de qua per viam vadit ad tulfa, inde in Crauawelg hinc in Hodud, ibi conterminatur priori terre eiusdem Ecclesie, ab inde per montes et colles et per cetera loca transeundo cum metis ascendit ad locum unde prius proccesserat meta, semper a dextris Ecclesie metis remanentibus. Ut autem hec a nobis Ochuz Bano facta restitucio et facta in Ecclesiam in concambium restitucionis collacio nec nostris, nec nostrorum successorum temporibus vel per Banum sive per aliquem alium retractari valeat, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus Cleti Aule Regie Cancellarii et Agriensis Prepositi, anno Dominice Incarnacionis MCCXXI. Venerabili Johanne Strigoniensi, Reverendo Vgrino Colocensi Archiepiscopis existentibus, Desiderio Cenadinsi, Willelmo Transilvano, Roberto Wesprimiensi, Thoma Agriensi, Stephano Zagrabiensi, Alexandro Waradiensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi et aliis Episcopis Ecclesias feliciter gubernantibus. Nicolao Palatino et Comite Supruniensi, Ochuz Bano, Paulo Voywoda, Jula Curiali Comite Regine et Comite Budrugiensi, Dyonisio Magistro Tawarnicorum et Comite Bachiensi, Bankone Curiali Comite Regis et Comite Albensi, Demetrio Senescalco et Comite Woswariensi, Laurencio filio Ochuz Magistro Pincernarum et Comite Keweiensi existentibus. Regni nostri anno XVIII.
(Tkalcsics, Monum. historica Episcopatus Zagrabiensis I. köt. 49. l.)