Ego Jocelinus Dei gracia Spalatensis Archiepiscopus, notum facio omnibus fidelibus Christianis tam presentibus quam futuris, quod Guepa, quondam uxor Armos, recognovit et confessa est in presencia mea et plurimorum hominum: quod filius eius Tympor qui eciam Berengerius, eiusdem Armos filius, dedit et concessit Deo et Beate Marie et Domui de Toplica in morte sua totam terram suam, que fuit patris sui Armos, sicut continetur in privilegio quod contulit eidem Armos Illustrissimus Andreas Rex Hungarie. Et hanc elemosinam fecit pro remedio anime sue et patris sui Armos. Testes sunt: Gostue et Azarias, Thoycelaus et Zyth, Henricus Teutonicus et plures alii. Actum anno Domini MCC. vigesimo secundo.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 52. l.)