Zellovellus Dei et incliti Ducis Venetiarum gratia Ragusiensis Comes nobili et discreto viro eadem gratia Velcinno Spalatensi Potestati et Traguriensi Comiti, nobilibus ac reliqui plenitudini eiusdem Civitatis eorum ut fratribus salutem et dilectionem. Omnibus quippe patet, quod et vobis non est ocultum, quoniam Judas, olim Ragusensis Comes, nec vobis nec suis civibus iustitiam facere voluit, et ideo disensio et pignora inter vos et Raguseos de die in die crescebat. Nunc autem, quia gratia Dei Civitas Ragusensis de confinibus Venetiarum habetur, velemus, ut mula omnia, que retro tempore usque nunc acta sunt, extirpentur, ita ut omnino non nominentur, set omnia cum iustitia examinentur, et ammodo pignora inter vos et Raguseos non sit. Si quis autem vestrorum aliquid habet adversus aliquem Raguseum, veniat et accipiat iusticiam sicut in patria, et nostris Ragusueis illuc venientibus plenam iustitiam fieri facite si placet, et nemo audeat vel presumat pignorare aliquem antequam convicerit illum per rationem, quoniam parati sumus omnibus iustitiam plenam facere ut fratribus et amicis.
Kívűl: Nobili et discreto viro Velcinno Spalatensi Potestati et Traguriensi Comiti et nobilibus eiusdem Civitatis.
(Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium
I. köt. 31. l.)