De mense Aprilis. Recordationem facit dominus Dux cum suo Consilio de eo, quod sicut dicit Leonardus Semiteculo de Sancto Vito, cum diu est transiret in quadam barca ab Ancona versus Piscairam, homines de Spalanto, et homines, qui dicuntur esse Cacicii, existentes in uno barcoso in contrata illa in mari scilicet supra montem Ancone, sicut dicitur idem Leonardus, venerunt in eum, sagitando et preliando usque in terra, et tunc dimissa barca, fugit in terram, et ipsi Spalatini et Cacicii ceperunt barcam illam et negociationem eius et Dominici Valerii de Sancto Raphaele, que fuit tanta inder drapum et ferrum et ramum et alias res minutulas, sicut asserit idem Leonardus, quod valuit usque libras MDC Venetas, et barcam illam cum tota negociatione illa abstulerunt; ipse autem Dominicus, sicut dicitur, tunc remanserat in Ancona. Super hoc vero dixit dominus Dux, quod per homi nes Ancone coram eo fuit testificatum, quod homo quidam de Ancona, cum ivisset in Spalanto, cognovit barcam ipsam, et quesivit eam, et non potuit eam habere, et quod illi de Ancona post hoc preceperunt pro Communi eorum, ut ubi invenirent Spalatinos, pignorarent eos. Et hac audita guarentia, dominus Dux mandavit eius litteras in Spalanto per Mafeum Feriolum, Capitaneum Galearum, pro inquirendis de predictis ablatis, sicut dicebatur; quod autem super premissis postea fieret, ignorat dominus Dux, silicet idem Leonardus dicitur, quod Mafeus nullam inde potuit consequi vel habere racionem.
(Ljubics, Monum. sp. hist. Slav. Merid. I. köt. 33. l.)