Andreas Dei gracia Vngarie Rex omnibus, ad quos littere presentes peruenerint salutem et omne bonum. Ad vniuersorum noticiam presencium et posterorum volumus peruenire, quod nos intuitu Dei ob remedium anime nostre duas mansiones castrensium de Zulgageur in villa Yeneu commorantes, Ecclesie Sancti Michaelis fundate in insula Budensi, sicut ad castrum pertinebant, iure perpetuo contulimus possidendas. Nomina vero ipsorum rusticorum sunt hec: Arus, Uidolt et Endure. Et ut hec nostra donacio nostris nostrorumque successorum temporibus eis in perpetuum possit perdurare, presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno uerbi incarnati M°CC°XX°V°. Regni nostri anno XX° secundo.
(A budai káptalannak »frater Martinus Prepositus Ecclesie Beati Michaelis Archangeli de Insula Leporum 1410. in festo Sancte Trinitatis« kiadott átiratából. a budai kir. kamarai levéltárban.)