Bela Dei gracia Hungarie Rex etc. omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris hoc scriptum inspecturis salutem et prosperos ad vota succesus. Quoniam personam et res, Regnum et regimen et bona omnia que habemus, ab illo recognoscimus, qui super Reges regnat et dat omnibus affluenter et non inproperat, exaltat et humiliat, ducit ad inferos et reducit. Merito de bonis ab ipso collatis eum propicium nobis facere procuramus, inpercientes ea hiis, qui subsidio nostro indigent et famulatui eius indesinenter insudant, ut ipsi per subsidium nostrum valeant sustentari, et nos per eorum oraciones et merita ad graciam et gloriam conditoris et salvatoris omnium pertingere mereamur. Animati igitur tam devocione et fide avorum et proavorum nostrorum Sanctorum Regum, qui in diversis Regni nostri partibus Ecclesias construxerunt, quam et devocione propria provocati, inter ceteras Ecclesias Regni nostri, quas omnes prosperante Domino proponimus diligere ac fovere, Ecclesiam Gloriose Virginis Marie de Topulcha Cystercinsis Ordinis, quam pius pater noster Rex Andreas fundavit, speciali affectu diligere proponentes, in usus fratrum Deo serviencium in eadem, et pauperum sustentacionem, pro salute anime pie matris nostre Gertrudis, Regine illustris, et omnium parentum nostrorum ac nostre, de marturinis nostris sex generacionum Comitatus de Gorra: Pridizlai videlicet de Boina fratrum, cognatorum et proximorum suorum ac successorum; Alpreth, Martini filii Brochonis, Rate, Bizlai, Trmha et fratrum, cognatorum et successorum suorum et iobagionum omnium predictorum XX marcas annuatim donavimus in perpetuum possidendas. Precipientes firmiter sex generacionibus memoratis et omnibus ab eis descendentibus, ac omnibus iobagionibus eorundem, ut sicut nobis maturinas ipsas de se vel de suis iobagionibus solvere tenebantur, sic deinceps in perpetuum Ecclesie predicte et deservientibus in eadem, quousque predicte viginti marce annuatim eisdem impleantur, absque ulla diminucione et contradiccione persolvent, alioquin iram Dei ac nostram et successorum nostrorum se noverint incursuros. Peterea nullus Banus seu Comes, de marturinis illis se aliquatenus intromittat, donec Ecclesia summam predictam de marturinis ipsis habuerit adimpletam. Volumus enim hoc donum et elemosinam nostram tanta auctoritate domino potiri in perpetuum firmitate, quod nullus Banus vel Comes aut aliquis successorum nostrorum vel quilibet alius Ecclesiam predictam super illis marturinis debeat molestare, aut huic donacioni nostre modo aliquo contraire. Insuper autem omnia iura, possessiones et libertates seu quelibet alia, que ab illustri patre nostro memorate Ecclesie et deservientibus in eadem quocunque tempore sunt concessa, et que adhuc in posterum dante Domino a quibuscunque poterit racionabiliter adipisci vel hactenus est adepta, libere et absque diminucione aliqua eidem Ecclesie concedimus perpetuo possidenda et auctoritate Regia confirmamus. Ad robur igitur huius nostre confirmacionis inducemus testes: venerabilem Archiepiscopum Spalatensem Guchulinum, Michum Tynniensem, Martinum Corbaviensem, Episcopos Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; ac illustrem virum N. Marchionem Istrie, avunculum ac rectorem nostrum, nec non Comitem Mosuniensem, Chaak Budrugiensem, Pausam Ferrei Castri, Mychaelem Symigiensem, Wakyam Zagrabiensem, Comitatus nostros feliciter optinentes Aladanum Tavarnicorum, Andream Dapiferorum, Bagamerium Pincerne Magistros in aula nostra existentes. Datum per manus Magistri Mathie Zagrabiensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Cancellarii, Stephano venerabili Electo eiusdem Ecclesie feliciter existente. Anno Gracie MCCXXV.
(Tkalcsics, Monumenta hist. Episcopatus Zagrabiensis I. köt. 54. lap.)