Laurencius Abbas Sancti Benedicti Abbatis Monasterii de Goron una cum fratribus suis, presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Quoniam in mundi rebus quandoque solet oriri controuersia, negocia preuenienda prouidenda sunt cautela. Inde est, quod notum fieri volumus tam presentibus, quam postea nobis successuris, quum quidam iuuenis nomine Petrus Georgij filius terram X aratrorum in uilla Sagh, que predicto pendet Monasterio, dum acquirere et sibi attrahere se exaltaret; terminum, ut ante presenciam Palatini Julk comparerent uille iobagionibus imposuit. Sed quia ficta res quandoque per scienciam ueram solet deprehendi; Ego Abbas L. hoc mihi reuelato ad iudicem ire properans, illic Petrus aduersum populum meum et me litigii uoces commouit; sic et nos aduersus eum respondentes; tandem a iudicis discussione talis efulsit sentencia; videlicet: Ego Abbas L. et frater meus presbiter Petrus, nec non Curialis Comes meus P. in Scyget in templo Sancti Nicolay confessoris, si iuraremus, terram sic possideremus mediente pristaldo Nemel. Quod nos propter nostrum ius fecimus; quia in dicto loco coram Abbate Joan et uniuerso Capitulo iuramenti uoces emisimus. Et ut in processu temporis nullius posteritas, aut Petri, possit commouere rem hanc, quartarum testimonio confirmauimus; quarum primam nos retinuimus, secundam in Scyget locauimus ex consciencia Abbatis Joan et fratrum eius. Anno ab Incarnacione Domini M°CC°XXV° Epacta X. concurrente super communi consilio multorum hec carta est assignata VIIII. kalendas mensis Januarij.
A B C D E F G H I K L.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét töredéke hártyazsinegen függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)