Bela Dei gracia Rex, primogenitus Regis Ungarie, omnibus presens scriptum inspecturis salutem et omne bonum. Ad universorum noticiam volumus pervenire: quod quidam nomine Egidius super privacione oculorum sui fratris nomine scilicet Pauli, Muterium, filium Moterini coram nobis inpeciit, super quo dictum Muterinum cum eodem Egidio, habito jobagionum nostrorum consilio et assensu ad examen duelli iudicavimus exequendum. Et quia dictus Muterinus ad terminum predictum non venit nec misit, ipsum in CC marcis tam pro privacione oculorum, tam pro dampnis que sibi, intulerat, condempnavimus. Sed quia dilecto ac fideli nostro Magistro Stephano Zagrabiensi Episcopo attinebat, ad peticionem ipsius commisimus, ut inter eos pacem reformaret leviorem. Ipse autem Stephanus Episcopus talem inter eos pacem reformavit: ut predictus Muterinus adversario suo CL marcas persolveret. Et quia non habuit unde posset persolvere, prefatum Episcopum coram pristaldo nostro Chete Comite coram multis aliis diligenter rogavit, ut ipse pro predio suo toto, quod inter Drawam et Muram habebat, prefatam pecuniam adversario suo persolveret, tali tamen condicione: ut si usque ad Nativitatem Domini proximo venturum non redderet, tunc et totum predium perderet, et contra Episcopum amplius in aliquo pro predio reclamacionem non haberet. Et quia dictam pecuniam usque predictum terminum secundum condicionem factam, ab ipso vero ulterius dilacione facta usque Pascha noluit eciam persolvere; habito consilio omnium Magnatuum nostrorum et consensu predictum predium Muterini, Bistric videlicet et Otoc Sciget, Episcopo in perpetuum adiudicavimus possidendum. Pristaldo huius cause totalis existente, sicut prediximus, Comite Chete. Ut igitur hoc firmum et stabile perseveret presentem paginam sigilli nos ri inpressione munitam in tenorem testimonii concessimus. Datum per manus Mathie Prepositi Zagrabiensis, aule nostre Cancellarii. Anno ab Incarnacione Domini MCCXXVI.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 56. l.)