In mense Aprilis, indictione XIV. Recordationem facimus de litteris illis, quas mandavimus Comiti Ragusino et populo universo, quarum tenor talis est:
P. Ziani Dei gratia Veneciarum, Dalmacie atque Chroacie Dux, Dominus Quarte Partis et Dimidie tocius Imperii Romanie viro Egregio Johanni Dandulo propinquo suo dilecto, Comiti, viris quoque Nobilibus, Judicibus et toti populo Ragusino et cunctis suis fidelibus, salutem et dilectionis affectum. Litteras, quas nobis nuper misistis, et missos recipientes, quod littere ipse continuerint, et missi iisdem exprimere voluerint, intelleximus; ad que sane, si pro meritis vobis respondere voluissemus, ea, que vestratum apud nos fuerint reperta, omnia intromississemus, cum de obsidibus et ceteris, que fieri nobis et transmitti expetivimus, nihil velitis adimplere. At cum missi vestri instanter assererent, vos paratos esse ad obsides nobis destinandos, et, ut de nostro mandato est, inimicos nostros verius et non ficte pro inimicis habere, ac contra Cacikios id totum facere, quod Jadra et cetere insule nostre proinde facerent ex nostro precepto, secundum rata seu racionem et quantitatem possibilitatis, Ragusine Civitati a gravedine vestra retraximus manum, actis ipsis fidem adhibentes. Qua de causa mandamus vobis precipiendo, quatenus, que dicta sunt, adimplere studiosius debeatis, ita quod de - - - obsides ipsos, quorum nomina inferius scripta sunt, nobis adimplere, hinc ad proximum festum Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli mittatis, sic ut tunc sint in Veneciis. Nam vos scire volumus, quorum si alterius aliquis vel aliqua vestrorum ad Venecias habuerit accessum, de hiis rebus, que de terra illa secum detulerit, quadragesimum, et de hiis, que ex aliis omnibus partibus adduxerint, quod sibi faciemus aufferri omni condictione semota. Vnde sic attencius, que dicta, servare debeatis, ut dampno predicto percelli non possitis. Hec autem sunt nomina obsidum, quos nobis dirigi hic ad festum Sancti Petri postulamus: filius Jacobi de Cervo qui dicitur Nicolicza, Grobissa de Bailsclava, Grai filius Comitis Zude, gener de Bubagna, qui dicitur Susinus, Stefanus filius Comitis Lucaro, filius Laurencii de Pisino, filius de Damiano de Gondola, filius de Domegna de Ragno, fiiius Nicole de Morexa, filius de Damiano de Bucegno, filius Toderi Grosso, filius Mathei de Bodaza, filius de Baglaza, Kalendus de Cerneca, filius de Benzola de Bodoza, unus ex illis de Gaglopa, unus ex illis de Ostigle, filius de Dimitro de Ruffis, Blasius gener de Jacobo de Cerva, filius Petri de Morexa. Volumus quoque et mandamus, ut omnia vestra balista, que habetis, sine omni dilatione nobis dirigatis. Item vobis precipimus et mandamus, ut in terra inimicorum nostrorum non pergatis, nec cum inimicis nostris faciatis mercatum.
(A belgrádi tud. társaság glasznikja XV. köt. 191. l. Ljubics, Mon. spect. hist. Slav. Merid. I. köt. 37. l.)