Die secundo exeunte Madio, indictione XIV. Recordationem facimus cum nostro Consilio de litteris illis, quarum tenor inferius reperitur, quas mandavimus universis mercatoribus ex Regno Ungarie.
P. Ziani Dei gracia Veneciarum, Dalmacie atque Chroacie Dux, Dominus Quarte Partis et Dimidie tocius Imperii Romanie, universis mercatoribus ex Regno Ungarie, ad Venecias venire volentibus, salutem. Volumus enim quod in Ducatus nostri districtu seccuri veniatis ac ab inde reccedatis, videlicet in personis et rebus, ita dumtaxat, quod fisco nostro persolvatis ad racionem cuiusquam centenarii libras nostre monete silicet XXX de hiis, que vobiscum vici fueritis aportare. Datum Veneciis anno Domini MCCXXVI mense Madio, indictione XIV. Hanc autem dationem tolli volumus pro solucione rerum ablatarum Venetis nostris illo in Regno facienda, salvis aliis consuetis dationibus, que in suo statu volumus conservari.
(Ljubics, Monum. sp. hist. Slav. Merid. I. köt. 38. l.)