Recordationem facimus cum nostro Consilio, quia IX. die intrante Februario, indictione XV. ex parte domini A(ndree) Ungarie Regis litteras inclusas sub cereo sigillo eiusdem domini Regis, habenti figuram ipsius regalem in catedra sedentem, nobis representavit nuntius quidam, quarum tenor per omnia sic est: Dilecto et speciali amico suo... Dei gratia Illustri duci Veneciaram, A. eadem gratia Ungarie Rex, salutem quam sibi, cum summa dilectionis constantia. Vestre significamus dilectioni, quod ablationem rerum mercatorum vestrorum in nostra terra factam actenus nos ignoramus. Unde mandamus per fidelem nostrum venerabilem Episcopum Gouriensem nobis illos, per quos dampna dictis sunt mercatoribus illata, plenius intimetis, et ipsos eosdem spoliatos ad nos transmittatis, quibus plenam exibebimus satisfactionem; nec vos interim aliquem de nostris super spoliatione vestrorum velitis molestare.
(Ljubics Monumenta spectantia historiam Slavoram Merid. I. kötet.
41. lap.)