Bela Dei gracia Rex primogenitus Regni Hungarie omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens inspecturis salutem et graciam. Cum Ecclesia, que mater est omnium, per Regum - - debeat sublimari; ad uniuersorum noticiam volumus peruenire, quod cum Strigoniensis Ecclesia, quia ab ipsa, tanquam a matre ceterarum et magistra, ecclesiastica recepimus sacramenta, prerogatiua gaudere debeat speciali, concessimus ad peticionem fratrum eiusdem Ecclesie in Ultrasiluanis partibus quatuor mansiones castrensium in predio eorundem, quod Oranas Winc appellatur, commorantes, et ad Comitatum Torda spectantes, scilicet Bicca et Nel, cum alijs duobus socijs eorum, ut dicte Ecclesie secundum suam libertatem seruirent. Vt autem hec nostra concessio irretractabilj gaudeat libertate, nee per alicuius suggestionem possit in irritum reuocari, litteras nostras presentes Capitulo concessimus nostri sigilli munimine roboratas. Datum per manus Mathie Prepositi Zagrabiensis, aule nostre Cancellarij, anno M°CC°XXVII°. Sous Magistro Tauarnicorum nostrorum et Comite Albensi, et Soula Voyuoda existentibus.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. évf. 215. l., és Az Esztergami Főkáptalan birtokaira vonatkozó Okmányok Tára, Pest 1871. 16. l.)