Venerabili patri et domino G. Dei gracia Spalatensi Archiepiscopo T. permissione Diuina Traguriensis Ecclesie minister humilis cum inclinatione devotionem tam debitam quam devotam. Si me non affixisset lecto corporis valetudo, longe ardentius inspirarem lingua propria vestris auribus voluntatem mei animi, quam committere lingue officium voce carentibus litteris et cartis mutis. Sed quia terrores Domini adversum me militant, oportet me flagellum eius equo animo tollerare. Sane cum per Dei gratiam sitis vir discretus et providus, et ad omnia vobis sufficiens, adeo ut nec indigeatis, nec inhereatis consiliis aliorum; non esset sapientis, exhibere consilium non quesitum. Sed si detur verbis audacia, reducerem coram oculis mentis vestre illud Salomonicum: »Omnia fac cum consilio tuo, et propter factum non penitebit.« Proposuistis, pater et domine, visitare Curiam, et recte; ut cognoscamini et cognoscatis, quod vestre, quod Romane Curie postulant rationes, ut secundum Apostolum omnibus reddatis debita, cui honorem honorem, cui tributum tributum; ut nemini quidpiam debeatis, nisi debitum dilectionis et debite subiectionis. Sed occurrit ex aduerso vacantium Ecclesiarum instans cura et sollicitudo. Vacant enim plures Ecclesie Spalatensis Archiepiscopatus, ad subrogationem quarum vos oportet extendere sollicitudinem, et in omnibus accuratam. Licet enim sint Ecclesie Cathedrales, non tamen sunt Conventuales; et ubi per conventualem deliberationem substituendarum personarum electio non procedit, necesse est, ut per venales laicorum manus, qui nec Dominum timent, nec homines reverentur, non persone, sed personarum simie substituantur, de quarum substitutione quanta prorumpant incommoda, experimento didicistis; de quibus non est modo per singula disputare. Verum si recte velitis ad vacantes Ecclesias debite sollicitudinis extendere actionem, per nuncios et litteras studeatis efficere, ut ad vacantem Sedem nullus eligatur absque vestra conscientia et Capituli Spalatensis. His rite peractis et viam aggredi, et Curiam poteritis absque ambiguitatis scrupulo visitare. Super causam vero, quam habetis cum concive vestro Theodoro, cum sanus fuero, responsalem sufficientem instructum mittetis; in cuius et adversarii presentia id, volente Domino, dictabitur, quod de jure videbitur ecpedire. Bene valete.
(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 337. l.)