Universis Christi fidelibus, ad quos scriptum presens pervenerit, Zagrabiensis Ecclesie devotum Capitulum salutem in Domino. Noverit tam presencium quam futurorum ventura posteritas, quod Zibiscelaus, filius Coian, cum fratre suo Maren nomine et ceteris parentibus suis in presencia nostra constitutus proposuit: quod terram, que vocatur Slatennic, ad Monasterium Beate Marie Virginis de Toplica pertinentem, quadam suggestione falsa, et quasi iurisdiccionis sue opinione, eam sibi vendicans per aliquod tempus indebite occupasset. Inpetente vero ipsum Abbate et Capitulo memorati Monasterii predictam terram recognoscentes se non sui iuris titulo contra conscienciam et salutem anime sue occupasse, eidem Ecclesie certis metis un dique circumductam restituens coram nobis resignavit simpliciter. Ne processu temporum ipsius coram fratribus et cognatis suis facta resignacio seu restitucio ab aliquo parentum suorum calumpniosa contencione de levi possit perturbari, ad instanciam parcium utriusque partis, Abbatis scilicet et Zebiscelai, ad maiorem rei geste evidenciam cartam presentem fecimus annotari et sigilli nostri munimine roborari. Prima meta igitur huius terre incipit ubi Dramonin cadit in Glinam, inde descendit ad caput eiusdem rivuli, et deinde ad arborem dob; inde vadit ad fossas, que vocantur Crenichischa, deinde tendit ad rivulum qui vocatur Uulchi, inde vadit ad caput eiusdem rivuli, inde ascendit ad montem ubi est meta terrea supra domum Terse, hinc tendit ad locum qui vocatur Caliche, abhinc yenit ad locum, qui appellatur Zlobinozancep, inde ascendit viam que est in monte, que vadit a Bayne ad Bachuse, inde per eandem viam vadit usque ad locum qui vocatur Prohod, inde directe ascendit supra magnam vineam, que est Ecclesie de Toplica et descendit in viam que vadit ad Bachuse, et per illam viam vadit ad montem qui appellatur Wruit, ubi est meta terrea, inde vadit ad arborem, que (vocatur) clenik ubi terminatur. Actum est hoc anno Gracie MCCXXX. Andrea magno Rege existente, Bela filio eius Regnm Hungarie gubernante, Colomano tocius Sclauonie Ducatum tenente, Stephano secundo Episcopo Zagrabiensi presidente, Mathia Preposito, Pugrino Cantore, Gabriele Custode, Symeone Decano et ceteris Canonicis in Ecclesia Zagrabiensi feliciter residentibus.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 66. l.)