Andreas Dei gracia etc. Inmensa Regum dapsilitas, licet ad quoslibet manu largiflua equaliter habere se debeat;. ad illos tamen uberiori gracia tenetur diffluere, qui loco et tempore nec res, nec personas suas pro Regis vtilitate in Regni commodo mortis periculo exponere formidarunt. Inde est, quod munificencie Regalis inmensitas, licet eciam ad extraneos bone commendacionis flagrancia diffundi debeat; plenius tamen et propensius largiendi manum debet illis porrigere, quorum probitatis experienciam per diuturnam fidelitatis constanciam didicit, et morum honestate comprobauit. Hanc siquidem et nos Regie circumspeccionis erudicione obseruantes, prope indeciduum et indesinens meritorum obsequium, quod noster fidelis Thomas Comes Macharei Comitis filius, a primeuis iuuentutis sue temporibus ad Regni nostri proficuum et honorem semper exhibuit, et maxime prope strenuitatis opera eximia, quibus semper claruit, cum inter nos et Hemericum Regem inclite memorie multiplices aduersitatum fluctuaciones emergerent; qui nec carceris erumpnas sustinere pro nobis expauit, nec minas, nec uulnera, nec aliquod genus mortis, aut laborum et uiarum tedia trepidauit; quem eciam in publicis et priuatis Regni nostri negocijs virum discretum et prouidum, et omni morum honestate preditum cognouimus, et demum cum in Regis Regum negocio ultra mare in subsidium sancte terre profecturi in procinctu essemus itineris; quem eciam sepedictum Th. Comitem postmodum de ultramarinis partibus ad propria remeantes quibusdam quam plurimis uesano ductis consilio Regnum nostrum hostiliter affligentibus in solita et debita inuenimus fidelitate constanter perseuerasse. Intuitu igitur fidelitatis et seruiciorum ipsius, contulimus ei quandam terram nomine Souncha ad Baachiensem Comitatum pertinentem, que fuit terra Vros, qui sine herede defunctus est, certis metis a circumiacentibus terris ex omni parte distinctam. Prima meta incipit sub Narduncharasta cum terra Deme; postea flectitur ad meridiem cum terra wdwornicorum, et uadit ad Wososkereky cum eleuatis metis; et inde flectitur ad occidentem cum eleuatis metis usque uiam magnam que uadit ad Baach, et super magnam uiam flectitur ad septemtrionem; et inde uadit ad occidentem cum metis eleuatis iuxta castrum Souncha, et descendit ad Vscy, et transit Vscy ad magnum fossatum; ibi intrat in siluam, et uadit in silua per eleuatas metas usque ad Vrosfenery, et ibi est fossatum ubi est meta, et flectitur ad septemtrionem uersus Holmod; et inde flectitur ad orientem, et circumuadit illum Holmod, et reuertitur usque Tvl, et iuxta Tvl uadit uia ad semptemtrionem usque ad terram vdwornicorum; et inde flectitur ad orientem per eleuatas metas cum terra vdwornicorum usque ad priorem metam.
Item aliam terram nomine Chykam in Chenadiensi Comitatu sitam et ad ipsum Castrum pertinentem, super qua ecclesia in honore Sancti Martini constructa est, que fuit terra Yan Centurionis, cum defunctus esset sine herede et omni cognacione, contulimus Th. Comiti; et fere iungitur metis Monasterij Kenaz, vbi est uia tendens ad septemtrionem, iuxta quam uiam sunt mete; et inde extenditur ad partes orientis usque ad aliam uiam, que tendit ad septemtrionem, iuxta quam uiam sunt mete longitudinem predicte terre terminantes; et inde flectitur ad orientem usque ad secus fossatum quoddam, iuxta quod sunt mete seriatim posite latitudinem terminantes, usque ad uiam que ducit ad Moris, et iuxta uiam illam descendit in fenetum, et per fenetum vadit per medium silue usque ad Morisium cum metis Monasterij Kenaz. Et de eadem dicta terra Dominicus, Gerardus, Sobuslo, Johannes, Corlath, Peter et cognati eorundem acceperunt a Th. Bano in concambium terre eorum tantam, quanta eorum fuitterra; tali condicione, ut qualisumque causa successu temporis super eadem terra (contra) eos emergeret, dictus Th. nequaquam liberare eos teneretur, sed ipsi se liberarent. Preterea iam dicto Comiti ob preclara insignia meritorum sex naues saliferas super Morisium super eadem concessimus libertate; que naues Egriensis Ecclesie vel Bistriensis habere dinoscuntur, ut videlicet tres vias in anno faciant eundi et redeundi absque impedimento uel contradiccione, per Morisium habeant facultatem, ab omni exaccione tributorum penitus absolute; et de quacunque salifodina uoluerint sales necessarios ualeant comparare precio persoluto.
Attendentes eciam fidelitatis indeciduam constanciam, quam nobis et Regno Th. Comes fauorabiliter in omnibus exhibuit, intiutu eius fidelis seruicij, ac grauium uulnerum suorum, que pro nobis in Ruscia passus est, in remuneracionem laborum suorum dicto Th. Comiti et heredibus suis iure perpetuo contulimus quandam terram et piscinam nomine Sowala ad Comitatum Volcoyensem pertinentem, certis metis a circumiacentibus terris ex omni parte distinctam. Prima meta incipit iuxta Danubium; et inde progreditur ad occidentem ad ripam eiusdem piscine, ubi est meta cum Boruc; inde tendit cum eleuatis metis usque ad metam Boynoc et Thome; et inde flectitur ad septemtrionem cum eleuatis metis usque ad metam Kachena; et inde tendit cum eleuatis metis ad orientem usque ad ripam prenarrate piscine, et inde ad Danubium;. terra uero arabilis sufficiens est ad quinque aratra.
Contulimus eciam ei aliam terram cum silua, que fuit piscatoram de Zagrabia. Prima meta huius terre incipit de Odra, ubi cadit Ribnycha in Odram; et uenit superius super Ribnycham ad Timeneramlaca, et de Timeneramlaca uenit in Zawam, et de Zawa descendit inferius, ubi exit de Zawa Netuslamlaka; de Netuslamlaka uadit in Chyrnich, et de Chyrnich uadit inferius ubi exit de Chyrnich Golinamlaca, et de Golinamlaca uadit ad caminam ubi cadit Golinamlaca in Zawam; et super Zawam uadit inferius ubi exit Mortyncastrug; et de Mortyncastrug uadit usque ad Ruscam, Rusca exit de Mortyncastrug et uenit in Odram, et sic redit ad priorem metam. Hec sunt nomina camporum, que sunt in terra predicta: Pola, Durnyc, Lysnyc, Ruffa, Pala, Polana, Crisna.
Et ne aliqua dissensionis materia inter prefatum Th. Comitem et fratres, uel consanguineos, uel circumquaque uicinos eius oriatur; idem Th. Comes pecijt a nobis, ut omnes eius possessiones, tam ex patrimonio quam ex Regia donacione, uel ex empcione, uel quocunque iusto tytulo acquisitas per fidelem hominem nostrum distingui a fratrum suorum, uel consanguineorum, uel circumquaque uicinorum possessionibus faceremus. Cuius iuste petitioni annuentes dilectum et fidelem nostrum Petcu de uilla Barancha duximus transmittendum, qui Comitis possessiones supradictas, nec non et alias auctoritate nostra circuiuit, et certis metarum terminis limitauit; et eciam fratres suos ac consanguineos, net non uicinos ad nostram citauit presenciam. Et in nostra presencia dixerunt una uoce, pristaldum nostrum in hac causa iustum fuisse, et litteras ueras nobis ostendisse. Nos autem utramque partem iustam audientes precepimus annotari.
Prima terra in Syrma, cuius nomen Solt, super qua edificata ficata est ecclesia in honore Sancti Laurencij, que terra diuidebatur ad quator partes, scilicet Nicholao, Thome, Stephano et Egidio. Nicholaus uero partem suam dedit Monasterio Sancti Spiritus; Egidius autem Monasterio Sancte Crucis; partem uero Monasterij Sancte Crucis emerunt Th. Comes et Stephanus. Item Th. Comes habet uineam supra Zoan, quam ipsemet fecit plantari, et uineam illam uiginti octo sui possunt colere per annum. Vineam Cosme emit tercia dimidia marca.
Secundam terram habet in Lochia, que tenet metas ab oriente et meridie cum Ecclesia Sancte Crucis, ab occidente uero cum Meger usque ad septemtrionem, et a septemtrione cum villa Apaty.
Terciam terram habet in Baachiensi Parrochia nomine Zund; cuius prima meta incipit inter villam Halazy et villam Halatcu iuxta ripam Woios, transit ad insulam, et uadit ad occidentem super uia Halazu usque ad Danubium ad Vrrewy, qui est sub ecclesia Erdeud; et in Danubio uadit superius usque ubi intrat Drawa in Danubium; a meridie tenet metam cum Ysmaelitis de Opus, et veniet cum villis usque ad Surmyasfuca (?), et ibi est meta; et inde tendit ad orientem cum eleuatis metis ad terram Sancti Gregorij, et ibi intrat in Belsar; inde ueniet usque ad siluam Sancti Gregorij, et ibi exit ad insulam Chamul per metas eleuatas, et ueuiet ad alium Sar qui uocatur Chamul, et tendit usque ad metas Fyzeg, et uadit cum Fyzeg eleuatis metis usque ad metam Abbatis Sancti Philippi, uadit usque ad metas Cheuscij; et flectitur ad meridiem et ueniet ad metam, que est super paruum fossatum; et inde uenit per eleuatas metas usque ad finem Tulgy, et circumdat siluam Tulgy et Holmod cum eleuatis metis usque ad Vrosfenery, et tendit ad meridiem cum eleuatis metis usque ad nemus, quod emit Th. Comes a filijs Peteu pro uiginti octo marcis, et circumdat nemus, et inflectitur ad occidentem, et uadit cum eleuatis metis cum villa Tawarnicorum, que uocatur Pyla usque ad curiam Th. Comitis; de curia Th. Comitis uadit per medium ville metis eleuatis usque ad fossatum, et ibi est meta; et de fossato uadit cum eleuatis metis usque ad ripam Sar, et transit Sar, et tendit ad locum qui uocatur Kendurochoy, et ibi circuit siluam Yanus eleuatis metis, et tendit ad metam que est iuxta Deresey, et inde ad priorem metam. Predicta uero terra Zund cum suis pertinencijs ad tres partes diuidebatur; una pars Comiti Machare, secunda sororibus Gregorij Comitis, scilicet auuncule Jacobi et Michaelis, et matri Botond; tercia vxori Gab et Ecclesie Sancte Crucis.
Item Th. Comes cognatos suos, videlicet Jacobum et Michaelem et Botond ad nostram citauit presenciam, qui dum termino assignato coram nobis constituti fuissent, allegauit contra eos, ut supra dicti homines racione quarte partis uellent se facere participes in terra sua hereditaria nomine Zond ipso nolente. Nobis igitur et nostris Baronibas, qui presentes aderant, videlicet Vgrino Archiepiscopo Colocensi, Moys Comiti Palatino, Dionisio Magistro Tauarnicorum et Comiti de Zounuc, Jule Comiti Supruniensi, Buzad Bano, et alijs quam plurimis racionabiliter visum est, ut Th. Banus pro porcionibus prefatos tres homines in terra Zund contingentibus, et alijs terris suis non hereditarijs ipsis daret condignam commutacionem uel precium iustum. Prenotatus uero Th. Comes dictis cognatis suis, ut sibi iudicatum fuit, in precio satisfecit, quod et ipsi dilexerunt. Nam Jacobo filio Mohor, et Michaeli filio Michaelis, pro terra, quam ipsi ab auuncula eorum possidebant, centum viginti quatuor marcas persoluit. Nomen uero terre illius est Zund, super qua turris Gregorij Comitis fuit constructa. Prima meta dicte terre incipit in stagno quod est sub eadem villa Zund; et tendit ad meridiem in eodem stagno; inde tendit ad aliud stagnum, quod exit de Feest; et stagnum illud uadit ad Feest; et finito stagno Feest uadit ad septemtrionem usque ad aliud stagnum; et inter illa duo stagna sunt mete; et in stagno illo tendit ad orientem ad Belsar, et in Belsar uadit usque ad metas Cheuscy; inde exit siluam Chamul per metas eleuatas venit ad Puc Rewy; et inde transit per stagnum ad Scecloc, que fuit uilla Botond et inde uenit ad orientem usque ad metam que est ante Tulgy; et inde uertitur ad occidentem per metas eleuatas usque ad domum Petronelle domine; et inde ad priorem metam. Eciam silua que uocatur Yanusfaya, cuius medietatem Th. Banus possidebat, et medietatem emit simul cum predicta terra a dictis hominibus. Eciam in Belzund emit quartam partem tocius villa quod wlgo Fener dicitur cum sex mansionibus libertinorum, quorum nomina sunt hec: Petrus cum duobus filijs, Numus cum duobus filijs, Chuer, Pouca, Zumbat, Orod cum duobus filijs et uno piscatore, nomine Fyod. Habet eciam in eodem Belzund forum, et portum super Danubium a precedessoribus nostris concessum, salua libertate, ut Comes Parrochialis et nullus tributarius in eodem foro uel porta exaccionem tributi exigere presumat; sed cedant in vsum dicti Th. Bani. In Kyn Zund Runus cum fratre suo et Mathey, Paulus et Kada. Prenotatis uero libertinis duodecim marcas persoluit. Nomina piscinarum hec sunt: Welchya, cuius medietatem emit ab illis dictis hominibus, que est in insula Woyos; et medietatem piscine Stephani; et medietatem Folutoa, in Loseuduna quartam partem; in piscina Queurcha quartam partem, cum his que ad ipsam piscinam pertinent; et quartam partem Woyos, que est sub Belzond cum omnibus stagnis ad Woyos pertinentibus. Pro parte uero Botond totidem marcas persoluit; quia quantum predicti homines possidebant, tantum Botond post matrem suam per se possidebat. Ceterum quia in ipsius litis processu supradicti homines nullam priuilegium, nullum instrumentum potuerunt exhibere; statuimus firmiter Regia auctoritate, ut quandocunque processu temporis contra predictum Banum litteras alicuius loci, uel priuilegia, uel testimonia super requisitione dicte terre uellent mouere, nulla eis detur audiencia, et priuilegia eorum nullam habeant efficaciam. Huius rei pristaldus Regis est Johannes filius Hozud, pristaldus Colocensis Archiepiscopi Vgrini Peteu de uilla Barancha. Huius uero rei testes sunt Daniel Archidiaconus pro toto Capitulo Baachiensi, Beke Comes, Nicholaus filius Samaritani, Gregorius filius Petcu, Pincou Maior Exercitus et alii quam plures.
Partem uero, que uxori Gab pertinebat, idem Th. Comes emit a filio suo Blasio, scilicet terram duarum villarum, videlicet Chaslov et Sanpaul cum seruis et libertinis, et partes quas in predictis piscinis possidebat, centum viginti marcis. Terra Chaslov sine pratis et arundinetis sunt ad quatuor aratra et metis circumdata; terra Senpaul ad decem et sex aratra metis circumdata.
In Belzud, que uulgo Fener dicitur, dimidietas Th. Comitis, et dimidietas Andree; tali tamen condicione, ut libertini tanti et serui Th. Comitis ibi commorentur cum pecoribus pascualiis.
Terra Hoyloc pertinet Th. Comiti cuius prima meta est super magno fossato, vbi separatur a terra Sancti Philippi et Monasterij Cosme; inde tendit ad septemtrionem metis eleuatis cum terra Monasterij Cosme vsque ad metas Gerun; inde flectitur ad orientem metis eleuatis, uenit usque ad Huz; et transiens Huz uenit ad quandam uiam iuxta quam est meta, et iuxta uiam illam flectitur ad meridiem usque ad terram Sancti Saluatoris; et uadit ad occidentem usque ad vallem Huz; et in eadem ualle flectitur ad meridiem ad metam Dominici filij Luce; flectitur ad occidentem cum metis eleuatis uersus siluam Sancti Philippi ad priorem metam.
Item Th. Comes emit terram a Beta et a filio suo Ambrosio ad sex aratra circumquaque metis distinctam.
Item alius Senpaul, que est terra Th. Comitis hereditaria circumquaque metis ordinata, a septemtrione cum villa Baach; ab oriente cum predicto Sancto Paulo; postea cum villa Thoam; postea cum Cruciferis de Dal.
Predium Sciluas in Baranyensi Parrochia, quod pertinebat ad Stephanum germanum suum, et Stephanus perdidit in soluendis iudicijs Jule Palatino Comiti contra filios Nycholaj; quod predium dictus Th. Comes emit a Jula Comite octoginta marcis. Cuius mete sic ordinantur: versus meridiem, vbi duo fluuij simul conueniunt; et inde uadit super fluuim ad septemtrionem usque ad terram Regna; et inde tendit superius in valle iuxta siluam eiusdem Sciluas usque ad Kezied; et inde flectitur ad orientem cum villa Kezied iuxta eandem siluam ad uallem que vocatur Sciluasfee, et transit uallem illam ad orientem, et uadit ad terram Scolouuta; cum terra Scolouuta flectitur ad meridiem, et uadit usque ad terram Bosta; cum terra Bosta flectitur ad occidentem ad fluuium Sciluas snper uiam, et super fluuium Sciluas ad predictos duos fluuios.
In Parrochia Sumugiensi habet terram nomine Hamac, que iuxta fluuium Copus et in silua Selez. Cuius prima meta incipit in villa Fyred, que villa tenetur Nicholao Comiti germano Moys Palatini; vadit ad orientem cum metis eleuatis usque ad Sarusozo, et in fluuio Sarusozo flectitur ad meridiem, et uadit inferius per fluuium vsque ad terram vdwornicorum que uocatar Hamac; et flectitur ad occidentem per metas eleuatas usque ad quandam uiam; et per eandem viam flectitur ad meridiem, et tendit usque ad uiam Yapuch; et inde paulisper flectitur ad orientem; et iterum ad meridiem uenit ad fluuium Copus per metas eleuatas, et transit fluuium Copus ad locum ubi Hudus intrat in Copus; et super Hudus uadit uersus meridiem usque ad locum ubi fluuius Peles intrat in Hudus; super fluuium Peles uadit superius fere usque finem illius fluuij et flectitur super montem ad occidentem, et uenit cum metis usque ad fluuium Gersencha; transito fluuio ascendit ad montem, et descendit ad fluuium War; super fluuium War flectitur ad meridiem usque ad montem ubi est meta; inde tendit ad meridiem per metas eleuatas, ubi est meta Sancti Martini, et cum terra Sancti Martini flectitur ad occidentem super uerticem montis, ubi fluuius Sciluas oritur; et flectitur ad septemtrionem ad fluuium Sciluas, et fluuius Sciluas fluit ad septemtrionem in fluuium Gersencha, et Gersencha in Copus, et in Copus uenit usque ad pontem Th. Comitis, et in fine pontis est meta; inde tendit ad septemtrionem cum eleuatis metis iterum ad uiam Ypuh cum filijs Nicholai fratris sui; et uadit per metas eleuatas usque ad priorem metam.
Ceterum autem de aliqua parte terre Selez ex meridiana parte ville Ketel ultra fluuium Copus vdwornici de Ketel, et tunc temporis, qui fuerunt iobagiones vdwornicorum contra Th. Comitem litem exercuerunt ante N. Comitem Palatinum; Th. uero Comes cum suis cognatis et testibus ydoneis contra cos se iustum esse demonstrans; N. uero Palatinus nequaquam testibus credens, duellum eis iniunxit; dicti autem vdwornici cum in duello se uinci uiderent, coram Palatino Comite et aliorum iobagionum (így) cum Th. Comite sic sunt compacti; ut in silua prefata pascua gregum haberent, et ligna eis neguaquam possent apportare; terra tamen eidem siuna subiacens ad Th. Comitem pertineret, siue ad arandum, siue ad collocandum predium super eam, et ad alios usus quiqui placere uidebuntur. Vt autem deinceps calumpnia ne possit de hac re per supradictos vdwornicos oriri, N. Palatinus Th. Comiti litteras accomodauit. Secundo autem dicti vdwornici Th. Comitem pro predicta terra ante Dionisium Palatinum citauerunt. Quum autem Th. Comes super factum terminum multocies accessisset, vdwornici illi in semetipsis se iniustos approbantes nequaquam comparuerunt. D. uero Palatinus Th. Comiti iusticie litteras accomodauit. Postea uero Th. Comes vdwornicos illos ad nostram citauit presenciam, et cum litteris dictorum Palatinorum, scilicet N. et D. se iustum esse approbauit. Idem eciam vdwornici coram nobis astantes sepe dictum Th. Comitem iustum esse confessi sunt. Nos igitur cum tot et tantorum testimonijs ueram esse comprobassemus fecimus annotari. In eadem dicta terra habet forum ex Regia donacione concessum, salua libertate.
Item predium Rengeysar pertinebat Th. Comiti et Andree filio fratris sui. Partem uero Andree emit Th. Comes pro viginti octo marcis cum tribus mansionibus libertinorum, quornm nomina sunt hec: Albertus, Alexius et Scentus. Meta uero huius terre incipit super fluuium Rengeysar, et uadit superius ad septemtrionem usque ad piscinam Halaph; iuxta eandem piscinam uadit superius usque ad unam metam, et flectitur ad orientem cum eleuatis metis (ad) Luta; inda flectitur ad meridiem cum eleuatis metis usque ad terram germani sui Stephani, et cum terra fratris sui eleuatis metis usque ad metam priorem.
Item in uilla Poucha habet partem terre ad quindecim aratra cum siluis, pratis et fenetis, cum vineis et cum mansionibus domorum.
In Hereky habet septuaginta iugera, et quod uulgo dicitur fener ad sex mansiones domorum.
Dimidietas uero terre Bugud est Nicholaj fratris sui, et dimidietas Th. Comitis.
Terra uero Bywa pertinebat Nicholao et Th. Comiti; partem uero Nicholai emit ab Andrea filio fratris sui idem Th. Comes.
Terra uero Zoyl diuiditur ad tres partes; scilicet una pars Monasterio Sancti Spiritus; altera pars Monasterio Sancte Crucis; tercia pars Th. Comiti.
Vltra uero Drawam in loco qui dicitur Monislou Th. Comes habet quartam partem, et partis eius mete sic ordinantur: Prima meta a confinio montis Garyg, qui uocatur Rusych; et inde descendit per uiam in medio montis, et uadit inferius per eleuatas metas usque ad locum qui uocatur Chasma Berke iuxta domum Dragos; et inde uadit per quandam uiam usque ad fluuium qui uocatur Lakauch, super quem fluuium sedet Dydislou, inferius domus Dydislov exit de fluunio super quandam uiam, que uadit in fine las ad Chasma usque ad Johannem Scelpe.
Alia uero terra sua, que vocatur terra Tholla, sic metis distinguitur: Est autem iuxta Chasmam locus qui uocatur Protisca subtus Dragus fenery; et inde tendit per siluas signatis metis usque ad caput Zidriach, ubi in fine las est magna arbor que uocatur thul; inde exit ad campos, et circuit terram signatis locis, peruenit ad locum Galgeia; transit uero fluuium, et ascendit in montem; postea descendit cum terra fratris sui Nicholai ad locum qui uocatur cheret; et in illo cheret est magna arbor que uocatur thul iuxta quandam mlacam; et in illa mlaca tendens inferius exit de mlaca illa, signatis locis uadit ad secundam mlacam, et in illa mlaca tendit inferius usque ad uiam que uenit de domo Cresse, et uadit per uiam illam usque ad domum Cresse, et ibi intrat in cheret, et uadit inferius quousque de illo cheret exit mlaca quedam, que intrat in Golgowam, in Golgowa uadit inferius usque ad quendam cheret, qui exit de Golgowa, et uadit per illum cheret ad locum, ubi est meta quedam; et inde exit ad campos et uadit ad locum ubi est Warkanscelpe, et intrat in eodem Chasma. In loco uero fori villa sua habet terram sibi signatam, et in siluis fratrum suorum de lignis non posset prohibere illos; locus uero fori in terra et in tributo pertinet Th. Comiti.
Terra uero que uocatur Zaua sic diuisa est, quod medietas pertinet Th. Comiti, et medietas Stephano, excepto Nicholao.
Confirmamus eciam prouentus prouenientes ex marturinis de toto Manyslov, que uulgo nest nuncupatur. Cuiusmodi prouentus auus Th. Comitis a pie recordacionis Bela Rege cum magna effusione sanguinis obtinuerat; in hostili enim conflictu quendam militem interfecit, cuius corpus mortuum pro centum denarijs aureis fuit redemptum.
Predium uero, quod est in Cheresneu, quod vocatur Vni, sic diuiditur, quod medietas pertinet Nicholao, medietas uero Th. Comiti.
Item mortuo Petro fratre Endus quarta pars terre, quam habebat in Nuach, ad tres filias peruenit, quarum una fuit vxor Macharei Comitis, que in morte sua partem suam, scilicet ville Nuach, que est iuxta Drawam, et villam Micahelis, et villam Scelku dimisit filio suo Th. Comiti; alia uero soror nomine Cheua habuit filium nomine Johanca, qui matre viuente uendidit partem matris sue, scilicet villam Gongay et villam Dragun predicto Th. Comiti pro quadraginta marcis; tercia autem soror nomine Yecha habuit filium qui uocabatur nomine Johanca, sed mortuo illo, dum omnino careret filio, partem suam a quinque filiabus suis, et a filia filij sui rece; pit, et heredem sibi adoptauit non de alienis, sed qui natus est ex proprie sororis sue utero, scilicet sepedictum Th. Comitem, sub testimonio bonorum uirorum, que partem suam, quam habebat in Nuach, scilicet villam Sancti Michaelis, et villam Weretne, et partem filij sui unam villam cum terra nomine Lakaucy, quam dederat ei Benedictus filius Endus, et in alijs locis, que ad eam pertinebant, in manus eiusdem tradidit, scilicet predium quod uocatur Bosol iuxta aquam Olma; predictus uero Benedictus filius Endus villam Nigosloy et villam Blasey dedit Nicholao et Th. Comiti, quando migrauit a seculo; predicte uero ville in terris his certis distincte sunt metis: Prima meta super quendam montem; inde tendit per montem uersus occidentem, et circumdat mons ille fluuium Lukaucy, et uenit ad locum ubi est meta superius domum Dragen, et uadit per eleuatas metas, ubi mons ille cadit in Zogoucam superius domum Blasey, et ibi transit fluuium Zogouca in silua, et uadit per siluam eleuatis metis; postea ascendit ad quendam montem, et per montem illum uadit eleuatis metis; et inde descendit ad cheret inter villam Veretne, et Pelescu, transiens illum cheret signatis locis exit inter villam Sancti Micahelis et villam Waratic ad quandam mlacam et per illam mlacam uadit ad locum, vbi finitur illa mlaca; exinde uadit per metas eleuatas usque ad locum, ubi fuit domus Marci Comitis; et est una arbor pirus; et ibi descendit in uallem, et uadit recte ad Drawam, et ibi diuidit terram Drawa, dimidietas Petro filio Endus, dimidietas sepedicto Th. Comiti; et uadit inferius que dicitur Wyrusmort, et inter Wyrusmort ad portum Nuach est meta de Drawa, et tendit ad meridiem usque ad domum Pulcu; et inde tendit ad locum qui uocatur cheret signatis locis; et ibi intrat in cheret in loco qui vocatur Gurgus feneree, et transit illum cheret signatis locis; et tendit iterum ad terram Zagrabiensis Episcopi, et ibi ascendit in montem, et super montem tendit aliquantulum, et descendit in vallem Sclatinic, transit fluuium Sclatinic, et ascendit iterum ad montem, et sic per montem uenit ad priorem metam.
Preterea confirmamus dicto Th. Comiti siluam quandam nomine Selez, que vdwornicorum fuerat de villa Ketel in Comitatu Sumugyensi sitam, et terram ad duodecim aratra in villa Bruncha a Castro Sumugyensi exceptam. Cuius mete et donacionis cause in priuilegio patris nostri plenissime continentur.
Confirmamus insuper dimidiam partem terre Bozan a Philippo Comite pro nonaginta marcis in presencia Jule quondam Palatini emptam; tali condicione, quod Philippus et eius successio defendere tenetur Th. Comitem, si qua controuersia super empta terra nasceretur.
(Béla ifjabb királynak megerősítő okmányából, mint alább 163. sz. a.)