Bela Dei gracia Rex, primogenitus Reges Hungarie, omnibus presentem paginam inspecturis salutem in uero salutari. Cum per Diuine inspiracionis graciam uoluntate et auctoritate patris nostri, et maturo Principium terre nostre consilio, presente fratre nostro Colomano Rege et Duce tocius Sclauonie causam perpetuitatum discuteremus, in detrimentum Regie Corone donaciones terrarum factas reuocantes; Thomas quondam Banus Macharej Comitis filius, tanquam vir descretus et in posterum precauens, super hereditatibus paternis et donacionibus Regalibus et terris tytulo empcionis possessis aut per sentenciam iustam processu ordinis judicarij eidem adiudicatis, nobis priuilegia exhibuit, in quorum tenore merita suarum uirtutum, scilicet fidelitatis obsequia, laboris et doloris sustinencia, uulnerum in hostili conflicti recepcio in testimonium fidelitatis, saguinis effusio, et alia acta probitatum suarum plenarie continebantur. Nos ergo communicato fratris nostri et Principum terre nostre consilio, desiderio peticionis sue uolentes satisfacere, omnia instrumenta sua, ut semper pacifica gaudeat possessione, confirmamus, quedam autem de priuilegijs suis uerbo ad uerbum nostro inseruimus priuilegio, quorumdam uero sub restricta breuitate intelligenciam perfecte exprimentes. Priuilegiorum autem confirmandorum tenor talis est:
Andreas stb. (következik II. Endre királynak adománylevele, mint fentebb 161. sz. a.)
Ut ergo omnes lites et controuersio sopiantur, et ueritate teste ordinata donacio nec per calumpniose peruersitatis astuciam impediatur, nec per nebulosas falsitatis tenebras caliginetur, auctoritate presencium predictarum possessionum et donacionum seriem confirmamus, confirmacionis tytulum sibi facientes sigilli nostri munimine roborari. Datum per manus Mathie Prepositi Zagrabiensis Ecclesie aule nostre Cancellarij, anno Dominice Incarnacionis M°CC °XXX °I°. Pous Tawarnicorum, Andreas filius (így) Serephel Dapiferorum, Pousa filio Soulum Agasonum, Michaele Pincernarum nostrorum existentibus; Jula fratre Ratholth Waiawada existente.
(Eredetie bőrhártyán, melyről Béla ifjabb királynak nagy alaku pecsétje viasz félgolyóba nyomva vörös-fekete selyemzsinóron függ; s s így szintén ezen okmány nagyobb részének XIII. századbeli másolata bőrhártyára írva, a budai kir. kamarai levéltárban.)