Andreas Dei gracia Hungarie Rex vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Jesu Christo Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum quasdam villas castrensium in officium vduornicorum nostrorum de nono transtulissemus, et quasdam alias ad predium nostrum de Zoulum assignassemus; fideles ac dilecti nostri, Thomas Prepositus ceterique fratres Ecclesie Strigoniensis ad nostrum accedentes presencium nobis sua querimonia monstrarunt, quod omnes populi villarum predictarum iustas et integras decimas ab antiquo soluere tenebantur, que decime pro panibus eorum sunt deputate. (Sed) quia singuli populorum predictorum occasione ceterorum uduornicorum nostrorum singulas duas capecias soluere tenebantur, et per hoc ipsis magnum dampnum et incommodum generaretur; nobis humiliter supplicarunt, ut dictos populos ad solucionem decimarum integrarum, sicut consueuerant, compel(lere dignaremur). Et quia officium debitum exigit, quod nulli in sua iusticia deesse debeamus, potissime vero quia Ecclesiam Strigoniensem specialioris dileccionis - - - - cauere in futurum statuimus firmiter; perpetua stabilitate perhenniter obscruandum, quod tam illi populi, quod (ad) ipsos rece(pimus ud)uornicos (nostros), tam alij, quos ad predium nostrum de Zoulum assignauimus, iustas et integras decimas omni contradiccione - - - -, sicut consueuerant, persoluere teneantur. Nomina autem uillarum, quas in uduornicos transtulimus, sunt hec: Huthi - - - - yuley, Lapos, Guesta, Ysgar, Chalad, Welchez, Guymes, Nemchez, Hydradotkesci, Kaluz; nomina uero uillarum, quas ad nostrum predium de Zoulum recepimus, sunt hec: Palasth, Badun, Nek, Bolug, Hurov, Zefryd, Warad, Kemencha. Vt ergo predicte restitucionis series a nobis iuste et legitime facte nostris nostrorumque successorum temporibus salua semper et inconcussa permaneat, in argumentum amplioris fidei presentem concessimus paginam dupplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum anno Dominice Incarnacionis millesimo CC°XXX° secundo, Regni autem nostri anno XX° nono.
(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion II. köt. 372. lap.; - Az Esztergami Főkáptalan Okmánytára, Pest 1871. 17. l.)