Andreas Dei gracia Hungarie Rex vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Quoniam scriptum est, quod non remittitur peccatum, donec restituatur ablatum: idcirco ad uniuersorum noticiam uolumus peruenire; quod nos Deum pre oculis habentes, et magis saluti anime nostre prouidere cupientes, quam lucro temporali: villam quandam nomine Scebehleb, ubi Saxones residebant, quam Ecclesia Strigoniensis ab antiquo pacifice possederat et quiete, et nos ipsam minus iuste in nostrum usum conuerteramus, omni contradiccione et contencione cessantibus, ex nostra gracia et beneplacito Ecclesie restituimus memorate, bona fide promittentes; quod nunquam, quamdiu uiuemus, Ecclesia Strigoniensis super predicta uilla aliquam pacietur iniuriam uel molestiam; sed pace perpetua et tranquillitate gaudebit super hoc in futurum. Vt ergo huius restitucionis series a nobis legitime facte, nostris nostrorumque suecessorum temporibus salua semper et inconcussa permaneat, in argumentum fidei pleuioris presentem concessimus paginam dupplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum anno Uerbi Incarnati millesimo ducentesimo tricesimo secundo, Regni autem nostri anno vicesimo nono.
(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion II. köt. 372. lap.; - Az Esztergami Főkáptalan Okmánytára 18. l.)