In nomine domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi. Anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo secundo, mense Decembri, indictione sexta, Rivoalti. Natis nascentibusque sive nascendis inter nos discordiis litigiisque atque controversiis oviare, et ad ea semper sollicite ac diligenter intendere, que sunt concordie, unitatis et pacis, et credentes quam plurimum complacere, qui pars nostra fecit utraque unum duos parietes venientes ex diverso coniunges in se ipso lapide angulari. Nos Johannes, Guido et Henricus Comites Veglenses consanguinitatis vinculo connexi, citati per dominum Ducem Veneciarum et eius Consilium, ut coram eis veniremus, et nobis coram eis personaliter existentibus ac iurantibus eorum stare mandatis usque Pasce Resurrectionem proxime, de eorundem mandato ac nostra communi voluntate et pari consensu in vos viros nobiles et discretos Bartholomeum da Canal, Romeum Quirinum, Marcum Genum, Albertinum Mauricenum vel maiorem partem vestrum conveniremus ad pacem inter nos componendam super dictis discordiis, litigiis atque controversiis ex nostro Comitatu et rebus aliis. Quod quidem licet nobis esset honorificum, tamen ob graciam dilectionis et amoris, quam erga nos plene geritis maior pars vestrum, quorum nomina sunt scripta inferius tali modo et ordine in Veneciis. Inprimis quod regimen tocius nostri Comitatus predicti regatur taliter per nos, quod unus nostrum regat Civitatem a kalendis mensis Januarii proxime usque ad festum Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli primo venturum; et alius castella, videlicet Castrum Muscum, Dobregna, Verbenicum et Besca; et tercius insulam Parviki. Et qui rexerit insulam Parviki, regat Civitatem. Et hoc teneamur observare usque ad sex annos, et tanto amplius quantum communiter concordes erimus, servato medii anni mutacionis de loco ad locum ordine suprascripto. Si vero aliquis nostrum abscens fuerit vel egritudine aut aliquo negocio prepeditus, quod in statuto termino regimen civitatis vel castellorum aut insule Parviki, ut dictum est, regere non possit, liceat ei vel eis vicem suam commitere uxori, sorori, filio vel filiis, filie vel filiabus, fratri, nepoti, genero sive consanguineo germano suis. Quilibet autem regimen, qui erit in dictis regiminibus, tenetur et facere debet iusticias et raciones de hominibus ipsius terre secundum consuetudinem eiusdem servato modo et ordine concessionis, exceptis de hominibus nostre familie et hiis, qui nostro aluntur pane et vino, qui omnes debeant iudicari per tres ad hoc ordinatos per nos, quorum etiam unum quilibet nostrum per se eligere debeat, et sentencia super premissis per eos ferri debeat secundum consuetudinem eiusdem terre eo Comite, qui tunc erit ibidem in regimine presens, sub cuius regimine ipsum maleficium fuerit perpetratum. Electiones quoque omnes sive electuras, quas fecerimus in dicto Comitatu, fideliter et sine fraude faciemus, non amicum ad hoc adiuvando, vel inimicum ob hoc offendendo, sed aspicientes tantum comodum atque bonum et profectum ipsius Comitatus. Omnes autem reditus sive proventus, quos ex ipso Comitatu habemus et habebimus, percipimus et percipiemus, legaliter et fideliter sine fraude inter nos comuniter dividemus et parciemur. Si vero aliquis nostrum intromissum habet vel retinet de bonis et habere atque proprietatibus terrarum et casarum aliorum nostrorum duorum vel unius, reddere et assignare eis vel ei integraliter sine fraude usque ad medium annum debeat, et de cetero nemo nostrum nec homines nostri sive successores tam masculi quam femine in perpetum intromittant et retineant fraudulenter de bonis et habere sive possessionibus aliorum nostrorum duorum et heredum et successorum. Et si aliquando si qua controversia sive questio inter nos, super aliquo orta fuerit, tercius nostrum aliquis sive fraude et fideliter de ipsa controversia sive questione inter duos nostrum si potest componat amicabiliter et ad pacem eos deducat, alioquin ipsa controversia sine questio coram iudicibus ipsius terre secundum eius consuetudinem debeat ventilari et terminari. Predicta vero questio ita intelligatur a quinquaginta bizantiis et infra. Et si questio fuerit a quinquaginta bizantiis supra, liceat cuilibet nostrum appellare ad Curiam domini Ducis, et in eadem Curia ipsa questio debeat cognosci et terminari, et omnes sentencias, que late fuerint secundum consuetudinem ipsius terre tam in civitate quam castellis totaque insula, tenemur ducere ad complementum; et si quis rebellis contra easdem sentencias fuerit, forcium et auxilium ac operam dabit quilibet nostrum, ut ipse sentencie compleantur. Remittimus nobis omnes offensas et iniurias vicissim et omnibus hominibus eiusdem terre a tempore discordiarum ortarum inter nos usque nunc; salvis in nobis illis rationibus, que nobis competunt tam in Curia domini Ducis Veneciarum quam in Curia Veglensi, et eciam salvis sentenciis quondam latis per dominum Ducem Veneciarum et eius Consilium tam Vegle quam Castri Mussci, et eciam salvis honoribus et racionibus eiusdem domini Ducis. Et si aliquis nostrum est in aliqua commilitate et conspiratione vel aliquo ordinamento ad adiuvandum aliquem vel nocendum, ita quod reddundet ad detrimentum et malum atque gravedinem ipsius insule, et nostrum non attendet, et tam si est in predictis omnibus quam non, amodo in ipsis non erit. Si vero aliqua controversia sive questio inter nos orta fuerit tam in faciendo pacem et guerram, quam in faciendis bannis supra terram alterius et in mutandis usibus ipsius terre, salvo modo et ordine expresso in nostra concessione, illam sentenciam, quam Martinucius frater mei suprascripti, Comitis Johannis tulerit supra premissis, firmam et ratam habebimus; et si idem Martinucius se intromittere noluerit super premissis, et si se intromiserit et eum mori contingerit, alium infra unum mensem in loco eius eligere debeamus omnes comuniter concordes usque ad terminum predictum. Hec autem omnia suprascripta iuramento firmata modo et ordine in predictis capitulis comprehenso quilibet nostrum tenetur observare, salvo modo et ordine expresso in nostra concessione, sub pena mille librarum Venecialium, exceptato medio romanato et infra ab ipsa pena, si cultum fuerit, quod emendari debeat in duplum et eas emendet et solvet, qui contra predicta fecerit; de quibus Comune nostrum habeat libras quinquaginta, et alias libras Venecialium quinquagintas ille vel illi, cui vel quibus offensum fuerit, et pena soluta nichilominus hoc scriptum robur optineat firmitatis. Quod quidem scriptum, domino Duci Venaciarum et eius Consilio ostensum, ipsi seriatim audientes et intelligentes dirigenter ipsum approbarunt. Et ut maius robur firmitatis obtineat, in calce idem dominus Dux de voluntate sui Consilii voluit ipsum scriptum predictum muniri et sigillari suo proprio sigillo plumbeo. Signum suprascriptorum Johannis, Guidonis et Henrici Comitum, qui hoc rogaverunt. Ego Bartholomeus da Canal testis. Ego Romeus Quirinus testis. Ego Marcus Geno testis. Ego Petrus de Bonovicino presbiter et Notarius, Ducalisque aule Cancellarius complevi et roboravi. Ego Dominicus Fusculo presbiter Sancte Agnetis et Notarius vidi in matre, et testis sum in filia. Ego Dominicus Delfinus Judex examinator vidi in matre, testis sum in filia. Ego Donatus Sancte Marie matris Domini presbiter et Notarius hoc exemplum exemplavi anno Domini millesimo ducentisimo tricesimo tercio mensis Marcii, indictione sexta, Rivoalti, nichil addens vel minuens, quod sentenciam mutet, complevi et roboravi.
(Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium. I. köt. 49. l.)