Vniuersi seruientes Regis citra et ultra Zalam constituti omnibus Judicibus et aliis, ad quos presentes littere peruenerint, salutem in Domino. Ad vniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire, quod cum in nostris partibus multa mala, iniurie, dampna et grauamina peccatis exigentibus per malignos homines perpetrabantur, et multi potenciores inique opprimebantur, qui ius suum nequaquam prosequi poterant propter distanciam iudicum et multa alia impedimenta; a domino nostro Rege petiuimus humiliter et deuote, ut nobis daret licenciam iudicandi et faciendi iusticiam plenam oppressis et pacientibus iniurias infinitas de omnibus hys, per quos indebite paciuntur. Dominus autem Rex nostras preces pijs auribus exandiens ex beneplacito suo concessit nobis benigne licenciam ab eo obtentam. Qua obtenta, dum inter nos discutere malefacta cepissemus, dominus Bartholomeus, venerabilis pater, Episcopus Vesprimiensis, uidens nos esse iudices, et posse facere plenam iusticiam de inferentibus iniuriam, Oguz Banum, qui vnus erat de nobis, traxit in causam coram nobis, inpetens cum in huac modum; quod ipse quandam terram Ecclesie sue nomine Wezmech, a prima fundatrice Ecclesie sue Regina Gysla donatam, que est inter Drawam et Muram citra portum Worosd, iniuste occupasset, et occupatam violenter per suam potenciam detineret, et per multas ammoniciones eandem sibi nequaquam reddere curaret. Oguz autem Banus respondit ex aduerso, quod eadem terra esset terra sua hereditaria, et iure hereditario eam possideret. Et utriusque partis auditis proposicionibus dedimus eis probacionem, taliter videlicet, vt Oguz Banus probaret esse suam illam terram per homines de genere suo; et dictus Episcopus probaret esse Ecclesie sue, prout melius et efficacius posset. Qui cum assumpsissent se probaturos, in termino utrique parti assignato dictus Banus non comparuit, nec testes produxit; Episcopus autem nominatus produxit testes ydoneos coram nobis, viros satis nobiles, prouidos et discretos; quos cum omnes diligenter inquirentes examinassemus, ipsi testimonium peribuerunt dicentes, quod ipsi secundum quod per se et per suos primos scire potuerunt, illa terra semper fuit Ecclesie Wesprimiensis; et predecessores domini Roberti, qui fuit Episcopus Wesprimiensis, semper fuerunt in illa possessione. Nomina autem testium sunt hec: Capitulum Wesprimiense, Capitulum Zagrabiense, Buzad Banus, et Mychael frater eiusdem, Gordon, Mortun, frater Damase, Vrban filius Stephani, Cheker filius Balad, Helyas filius Laurencij, Vulchuk cecus, Marcus de genere Gordon, Georgius filius Comitis Luce, Jacobus Maior Exercitus Castri Zaladiensis, Chepan, Achylles, Blasius, Chetyl, Gregorius Decanus Wesprimiensis, Sacerdos Barnabas, Magister Endre Canonici Wesprimienses, Scynke, Adam de Pulach, et multi iobagiones nobiles eiusdem Ecclesie. Quorum omnium testimonijs diligenter auditis et in scriptis redactis assignauimus terminum utrique parti, octauam videlicet Johannis Baptiste, in quo finaliter procedatur in eadem causa. In quo comparante Episcopo nominato Oguz Banus non comparuit contumaciter, sed misit nuncium simplicem ad recipiendum terminum iterato. Et nos, quamuis in eodem termino sentenciam tulisse debuissemus, tamen ad maiorem euidenciam iuris eiusdem Episcopi assignauimus iterato terminum, in quo comparente Episcopo prefato sepedictus O. Banus non conparuit, nec per se, nec per suum responsalem. Nos itaque uidentes tantam suam contumaciam, et dicta testium eiusdem Episcopi esse legitima et approbanda, ipsum Episcopum misimus in possessionem petitam per pristaldum nostrum nomine Ondornuch de Apath, et per duos socios nostros, Martinum videlicet et Stephanum; qui cum eundem Episcopum uellent ponere in possessione, ipsi manu violenta per Oguz Banum sunt prohibiti. Et sic idem Banus in nullo penitus nostram sentenciam obseruauit; cum tamen suo iuramento se obseruare perobligasset. Ad huius igitur facti memoriam pleniorem et in testimonium rei geste presentes litteras dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum in ponte Ketud anno Domini M°CC°XXX° secundo.
(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsétek elvesztek; a budai kir. kamarai levéltárban.)