In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas secundus Dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Seruie, Rame, Lodomerie Rex, uiris religiosis... Abbati et Conuentuj Monasterij Sancti Martinj de Sacro Monte Pannonie, et eorum successoribus in perpetuum. Per presens scriptum cunctis nunc et in posterum facimus manifestum, quod inclite recordationis dominus Bela pater noster misericordie prouocatus affectu, tres naues saliferas liberas contulit ad sustentationem fratrum ibidem Deo seruientium; ea uidelicet libertate priuilegiatas, ut ab ipso salisfodine loco usque ad iam dictam montem Pannonie, tam per aquam quam per terram nemo de salibus in illis tribus nauibus delatis tributum exigere, vel aliqua alia dampnifica exactione audeat eos impedire; et nos postmodum, quorum interest non solum paterne hereditatis, sed etiam esse Christianitatis heredes, eandem helemosinam a patre nostro collatam eidem Monasterio sub eodem libertatis tenore perpetuo confirmauimus. Et quia in ipso loco salisfodine predictum Monasterium Beati Martinj minus libere consueuerat predictos sales accipere, et a salifodinarijs vel aliis super ipsis salibus multimodis exactionibus fatigari, eo quod libertas ipsa Monasterio uestro concessa in priuilegio patris nostrj minus plenarie erat expressa: de nostra largitione eidem Monasterio expressiorem concessimus libertatem: vt predicte naues Sancti Martinj per omnia eam libertatem habeant, quam Bistriensis et Orodiensis Ecclesiarum naues habuerunt. Quam collationem et libertatem a patre nostro et a nobis Monasterio uestro concessam nunc et in futurum ratam habemus, et ex certa scientia confirmamus; promittentes per nos nostrosque successores ea omnia obseruare, que superius sunt expressa, et in priuilegijs uestris similiter continentur. Et iuxta compositionem, que inter dominum Jacobum Electum Prenestinum Apostolice Sedis Legatum ex una parte, et nos ex altera prouide intercessit, hanc damus uobis et uestris successoribus libertatem, vt de predictis salibus ad usus uestros teneatis tantum, quantum Prelatus uester in anima sua dixerit salinarijs nostris; ceteri vero uel pars ipsorum, cum uobis fuerint persoluti, libere et absque ulla contradictione et tributo in domo uestra sub sigillo salinariorum nostrorum et Prelati uestri, qui pro tempore fuerit, deponantur, depositique seruentur usque ad octauas Sancti Stephani Regis. Et tunc ab illa die usque ad Natiuitatem Beate Uirginis Marie faciemus uobis solui argentum pro salibus, quos tunc apud nos habetis, pro quolibet timino salium aquaticorum octo marcas. Et si in illo termino nos aut salinarii nostri sales ipsos non emeremus, et uobis et Ecclesie uestre argentum secundum extimationem predictam non solueremus: extunc omni tempore omnes illos sales libere in proprium usum Ecclesie uestre percipiatis, et uendatis iuxta uestre arbitrium uoluntatis. Et omne lucrum, quod deberemus nos uel alius Rex, qui pro tempore fuerit, nel ipsi salinarij inde percipere, totaliter cedat in usus Ecclesie uestre, nec a salinarijs ipsis ueteribus uel nouis, aut alijs personis permittemus uos modo aliquo molestari, nec nos ipsi molestabimus; quin possitis, quicquid uobis placuerit, facere semper de salibus ipsis, ex quo in dicto termino non fuerit uobis pecunia persoluta. Idem dicimus de secundo termino, uidelicet quod a festo Beatj Nicolai usque ad festum Beatj Thome Apostoli pro salibus, quos in domo uestra apud nos habebitis, sub sigillo salinariorum et Prelati uestri, faciemus uobis solui argentum secundum extimationem superius annotatam. Quod si factum non fuerit, uolumus quod idem fiat, quod in casu superiori de salibus primi terminj dictum est. Argentum uero, quod uobis faciemus persolui, erit in bonis frixaticis, uel iu argento, cuius decima pars cumburetur. Ut autem hec nostre confirmationis et concessionis et libertatis pagina robur perpetue obtineat firmitatis, contra quam scienter non ueniemus, nec contra alia priuilegia Monasterio uestro a nobis aut predecessoribus nostris indulta, Regio sigillo eam uolumus communirj; statuentes, ne nos, aut nostrorum aliquis successorum, uel aliquis alius contra ea quicquam audeat attemptare, uel ei ausu temerario contraire. Datum per manus Reuerendi Vgulinj Colocensis Archiepiscopi et aule Regie Cancellarij anno Dominice Incarnationis M°CC°XXXIIIo indictione VI. kalendis Octobris. Venerabili Roberto Strigoniensi Archiepiscopo existente; Cleto Agriensi, Gregorio Jauriensi, Brictio Waciensi, Bartholomeo Wesprimiensi, Stephano Zagrabriensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Renaldo Ultrasiluano, Bulchi Cenadiensi et Benedicto Waradiensi Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionisio Comite Palatino, Demetrio aule nostre Curiali Comite et Bachiensi, Nicolao filio Bors Suppruniensi, Latisslao Mussuniensi, Petro fratre Marcelli Nitriensi, Stephano Bichoriensi Comitibus; Nicholao Magistro Tawarnicorum et Comite Posoniensi, Mauricio Dapiferorum, Michaele Agasonum, Bagin Pincernarum Magistris; et alijs quam pluribus Comitatus tenentibus; Regni nostri anno tricesimo.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a budai országos levéltárban. V. ö. a Győri Történelmi és Régészeti Füzetek II. kötetét 1862. 291. l.)