Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis uniuersum Agriensis Ecclesie deuotum Capitulum salutem et omne bonum. Cunctis quibus expedierit innotescat, quod accedens ad nostram presenciam Micou filius Nicolay de genere Miscouz nobis retulit uiua uoce: quod cum ipse quandam terram suam hereditariam nomine Maly, quam Magistro Phile de genere eodem Miscoz, et Farcasio Comiti de Potoht usque ad certum tempus pro IX marcis sub tali condicione inpignorasset: quod si illam adueniente termino redimere non posset ab eis, secundum communem extimacionem sine contradiccione cuiuslibet eidem uendere teneretur. Vnde cum non solum in termino assignato, uerum eciam post terminum uno integro anno redimere non posset, apposite condicionis racione cogente tres partes dicte terre Maly Magistro Phile et Thome, et fratri eiusdem pro LX et VII marcis, quartam uero partem Farcasio Comiti de Potoht pro decem et nouem marcis nullo contradicente tam cognatorum quam aliorum conterminalium suorum uendidit, libere et pacifice in perpetuum possidendam; summam eciam predicte pecunie idem Micou se asseruit coram nobis integraliter recepisse ab eisdem. Vt autem huius rei series nunquam processu temporum ualeat in irritum reuocari, sed robur obtineat perpetuum, peticionibus utriusque partis condescentes, presentem super hoc concessimus communi fratrum nostrorum consensu; istis presentibus: Vrbano Cantore, Gregorio, Siluestro, Benedicto Archidiaconis, Germano Uicecustode, et alijs multis; anno Gracie M°CC°XXX°IIII°. Regnante glorioso Andrea Rege Hungarie; venerabili Roberto Strigoniensi, Vgrino Colocensi Archiepiscopis existentibus; Domino nostro Cleto Agriensi Ecclesie Episcopo feliciter presidente.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét sárga-vörös selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)